| paulo post v Id. Febr. 56 | |
| <M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS.> | |
| Hic quae agantur quaeque acta sint [ea] te et litteris | 1.5b.1.1 |
| multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita | |
| sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me | |
| scribi oportere. | |
| Postea quam Pompeius et apud populum a. d. VII Id. | 5 |
| Febr., cum pro Milone diceret, clamore convicioque | |
| iact<at>us est in senatuque a Catone aspere et acerbe | |
| inim<icor>um magno silentio est accusatus, visus est mihi | |
| vehementer esse perturbatus. itaque Alexandrina causa, | |
| quae nobis adhuc integra est (nihil enim tibi detraxit senatus | 10 |
| nisi id quod per eandem religionem dari alteri non potest), | |
| videtur ab illo plane esse deposita. | |
| Nunc id speramus idque molimur ut rex, cum intellegat | 2.1 |
| sese quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non | |
| posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum | |
| fore, proficiscatur ad te; quod sine ulla dubitatione, si | |
| Pompeius paulum modo ostenderit sibi placere, faciet. sed | 5 |
| nosti hominis tarditatem et taciturnitatem. nos tamen nihil | |
| quod ad eam rem pertineat praetermittimus. ceteris iniuriis | |
| quae propositae sunt a Catone facile, ut spero, resistemus. | |
| amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter | |
| Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, | 10 |
| partim non dissimulanter irati. tu fac animo forti magnoque | |
| sis speresque fore ut fracto impetu levissimi hominis tuam | |
| pristinam dignitatem et gloriam consequare. |