| Mart. 56(?) | |
| <M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS.> | |
| Quae gerantur accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non | 1.6.1.1 |
| interfuit solum sed praefuit. me in summo dolore quem in | |
| tuis rebus capio maxime scilicet consolatur spes, quod valde | |
| suspicor fore ut infringatur hominum improbitas et consiliis | |
| tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et | 5 |
| inimicorum et proditorum tuorum. | |
| Facile secundo loco me consolatur recordatio meorum | 2.1 |
| temporum, quorum imaginem video in rebus tuis; nam etsi | |
| minore in re violatur tua dignitas quam mea adflicta est, | |
| tamen est tanta similitudo ut sperem te mihi ignoscere si ea | |
| non timuerim quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. | 5 |
| sed praesta te eum qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, | |
| unguiculis es cognitus. illustrabit, mihi crede, tuam ampli- | |
| tudinem hominum iniuria. a me omnia summa in te studia | |
| officiaque exspecta. non fallam opinionem tuam. |