| Quint. 56 | |
| <M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS.> | |
| Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse quod | 1.7.1.1 |
| crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te | |
| benevolentiam facile perspicias; quorum alterum mihi, ut te | |
| plurimum diligam, facere necesse est, si volo is esse quem tu | |
| me esse voluisti; alterum facio libenter, ut, quoniam inter- | 5 |
| vallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras | |
| tecum quam saepissime colloquar. quod si rarius fiet quam | |
| tu exspectabis, id erit causae quod non eius generis meae | |
| litterae sunt ut eas audeam temere committere. quotiens | |
| mihi certorum hominum potestas erit quibus recte dem, non | 10 |
| praetermittam. | |
| Quod scire vis qua quisque in te fide sit et voluntate, | 2.1 |
| difficile dictu est de singulis. unum illud audeo, quod antea | |
| tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et cognita | |
| scribere, vehementer quosdam homines, et eos maxime qui | |
| te et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, | 5 |
| invidisse dignitati tuae, simillimamque in re dissimili tui | |
| temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut quos tu | |
| rei publicae causa laeseras palam te oppugnarent, quorum | |
| auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas non tam | |
| memores essent virtutis tuae quam laudis inimici. quo | 10 |
| quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi Hor- | |
| tensium percupidum tui, studiosum Lucullum, ex magi- | |
| stratibus autem L. Racilium et fide et animo singulari. nam | |
| nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter | |
| magnitudinem benefici tui fortasse plerisque offici maiorem | 15 |
| auctoritatem habere videatur quam sententiae. praeterea | 3.1 |
| quidem de consularibus nemini possum aut studi erga te aut | |
| offici aut amici animi esse testis. etenim Pompeium, qui | |
| mecum saepissime non solum <a> me provocatus sed etiam | |
| sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non | 5 |
| saepe in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae quas proxime | |
| miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. mihi | |
| quidem humanitas tua, vel summa potius sapientia, non | |
| iucunda solum sed etiam admirabilis visa est. virum enim | |
| excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate | 10 |
| devinctum non nihil suspicantem propter aliquorum opini- | |
| onem suae cupiditatis te ab se abalienatum illa epistula | |
| retinuisti. qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est, | |
| etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero | |
| lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de | 15 |
| tuis ornamentis et commodis cogitare. | |
| Qua re ea quae scribam sic habeto, me cum illo re saepe | 4.1 |
| communicata de illius ad te sententia atque auctoritate | |
| scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat quo | |
| reductio regis Alexandrini tibi adempta sit eaque quae de | |
| ea <re per>scripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut | 5 |
| ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet ut magis | |
| iratorum hominum studium quam constantis senatus con- | |
| silium esse videatur, te perspicere posse, qui Ciliciam | |
| Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, | |
| si res facultatem habitura videatur ut Alexandream atque | 10 |
| Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperi digni- | |
| tatis, Ptolomaide aut aliquo propinquo loco rege collocato, | |
| te cum classe atque exercitu proficisci Alexandream ut, eam | |
| cum pace praesidiisque firmaris, Ptolomaeus redeat in | |
| regnum; ita fore ut et per te restituatur, quem ad modum | 15 |
| senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quem | |
| ad modum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. | |
| Sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur ut ex | 5.1 |
| eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus; si | |
| cecidisset ut volumus et optamus, omnis te et sapienter et | |
| fortiter, si aliquid esset offensum, eosdem illos et cupide et | |
| temere fecisse dicturos. qua re quid adsequi possis non tam | 5 |
| facile est nobis quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus | |
| est, iudicare. nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi | |
| sit posse te illius regni potiri, non esse cunctandum; si | |
| dubium sit, non esse conandum. illud tibi adfirmo, si rem | |
| istam ex sententia gesseris, fore ut absens a multis, cum | 10 |
| redieris ab omnibus collaudere; offensionem esse periculosam | |
| propter interpositam auctoritatem religionemque video. sed | |
| ego te ut ad certam laudem adhortor sic a dimicatione | |
| deterreo redeoque ad illud quod initio scripsi, totius facti | |
| tui iudicium non tam ex consilio tuo quam ex eventu homines | 15 |
| esse facturos. | |
| Quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse | 6.1 |
| videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per | |
| provinciam atque imperium tuum pecunias ei credidissent, | |
| fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis | |
| adiuvares; eam esse naturam et regionem provinciae tuae | 5 |
| ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel neglegendo | |
| impedires. in hac ratione quid res, quid causa, quid tempus | |
| ferat, tu facillime optimeque perspicies. quid nobis placuisset | |
| ex me potissimum putavi te scire oportere. | |
| Quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate, de | 7.1 |
| levitate et imbecillitate Clodi gratularis, minime miramur | |
| te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari. | |
| quamquam est incredibilis hominum perversitas (graviore | |
| enim verbo uti non libet), qui nos, quos favendo in communi | 5 |
| causa retinere potuerunt, invidendo abalienarunt; quorum | |
| malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa | |
| nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non | |
| nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti sed ut habeamus | |
| rationem aliquando etiam salutis. poterat utrumque prae- | 10 |
| clare, si esset fides, si gravitas in hominibus consularibus; sed | |
| tanta est in plerisque levitas ut eos non tam constantia in | |
| re publica nostra delectet quam splendor offendat. quod | 8.1 |
| eo liberius ad te scribo quia non solum temporibus his, | |
| quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope | |
| nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video non, | |
| ut antehac putabam, novitati esse invisum meae; in te enim, | 5 |
| homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia per- | |
| spexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, | |
| evolare altius certe noluerunt. gaudeo tuam dissimilem fuisse | |
| fortunam; multum enim interest utrum laus imminuatur an | |
| salus deseratur. me meae tamen ne nimis paeniteret tua | 10 |
| virtute perfectum est. curasti enim ut plus additum ad | |
| memoriam nominis nostri quam demptum de fortuna | |
| videretur. | |
| Te vero [e]moneo cum beneficiis tuis tum amore incitatus | 9.1 |
| meo ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, | |
| omni cura atque industria consequare magnitudinemque | |
| animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, | |
| ne umquam inflectas cuiusquam iniuria. magna est hominum | 5 |
| opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna | |
| memoria consulatus tui. haec profecto vides quanto expres- | |
| siora quantoque illustriora futura sint cum aliquantum ex | |
| provincia atque ex imperio laudis accesserit. quamquam te | |
| ita gerere volo quae per exercitum atque imperium gerenda | 10 |
| sunt ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, | |
| ad haec te exerceas, sentiasque, id quod quia semper | |
| sperasti non dubito quin adeptus intellegas, te facillime posse | |
| obtinere summum atque altissimum gradum civitatis. quae | |
| quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta | 15 |
| videatur, illa me ratio movit, ut te ex nostris eventis com- | |
| munibus admonendum putarem ut considerares in omni | |
| re<li>qua vita quibus crederes, quos caveres. | |
| Quod scribis te velle scire qui sit rei publicae status, summa | 10.1 |
| dissensio est, sed contentio dispar; nam qui plus opibus, | |
| armis, potentia valent perfecisse tamen mihi videntur | |
| stultitia et inconstantia adversariorum ut etiam auctoritate | |
| iam plus valerent. itaque perpaucis adversantibus omnia quae | 5 |
| ne per populum quidem sine seditione se <posse> adsequi | |
| arbitrabantur per senatum consecuti sunt. nam et stipendium | |
| Caesari decretum est et decem legati, et ne lege Sempronia | |
| succederetur facile perfectum est. quod e[g]o ad te brevius | |
| scribo quia me status hic rei publicae non delectat, scribo | 10 |
| tamen ut te admoneam quod ipse litteris omnibus a pueritia | |
| deditus experiendo tamen magis quam discendo cognovi tu | |
| tuis rebus integris discas: neque salutis nostrae rationem | |
| habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine | |
| salute. | 15 |
| Quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco | 11.1 |
| humanitatem tuam speroque et opto nobis hanc coniunc- | |
| tionem voluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe, summa | |
| virtute adulescentem, cum ceteris artibus quibus studuisti | |
| semper ipse tum in primis imitatione tui fac erudias; nulla | 5 |
| enim erit hac praestantior disciplina. quem nos et quia tuus | |
| et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque | |
| dilexit in primis amamus carumque habemus. |