| Febr. 55(?) | |
| <M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS.> | |
| De omnibus rebus quae ad te pertinent, quid actum, quid | 1.8.1.1 |
| constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex | |
| M. Plaetorio cognosces, qui non solum interfuit iis rebus sed | |
| etiam praefuit neque ullum officium erga te hominis | |
| amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. ex | 5 |
| eodem de toto statu rerum communium cognosces; quae | |
| quales sint, non facile est scribere. sunt quidem certe in | |
| amicorum nostrorum potestate, atque ita ut nullam muta- | |
| tionem umquam hac hominum aetate habitura res esse | |
| videatur. | 10 |
| Ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti et ut me | 2.1 |
| pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo quem | |
| tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti. sed te | |
| non praeterit quam sit difficile sensum in re publica, | |
| praesertim rectum et confirmatum, deponere. verum tamen | 5 |
| ipse me conformo ad eius voluntatem a quo honeste dis- | |
| sentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam | |
| videar, simulatione; tantum enim animi inductio et | |
| mehercule amor erga Pompeium apud me valet ut, quae illi | |
| utilia sunt et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et | 10 |
| vera videantur; neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii | |
| quidem eius si, cum pares esse non possent, pugnare | |
| desisterent. | |
| Me quidem etiam illa res consolatur quod ego is sum cui | 3.1 |
| vel maxime concedant omnes ut vel ea defendam quae | |
| Pompeius velit vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime | |
| libet, ad nostra m<e> studia referam litterarum; quod | |
| profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit. quae | 5 |
| enim proposita fuerant nobis cum et honoribus amplissimis | |
| et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis | |
| dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata tota | |
| sunt, nec mihi magis quam omnibus. nam aut adsentiendum | |
| est nulla cum gravitate paucis aut frustra dissentiendum. | 10 |
| Haec ego ad te ob eam causam maxime scribo ut iam de | 4.1 |
| tua quoque ratione meditere. commutata tota ratio est | |
| senatus, iudiciorum, rei totius publicae. otium nobis | |
| exoptandum est, quod ii qui potiuntur rerum praestaturi | |
| videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam | 5 |
| ferre potuerint. dignitatem quidem illam consularem fortis | |
| et constantis senatoris nihil est quod cogitemus; amissa culpa | |
| est eorum qui a senatu et ordinem coniunctissimum et | |
| hominem clarissimum abalienarunt. | |
| Sed ut ad ea quae coniunctiora rebus tuis sunt revertar, | 5.1 |
| Pompeium tibi valde amicum esse cognovi. eo tu consule, | |
| quantum ego perspicio, omnia quae voles obtinebis. quibus | |
| in rebus me sibi ille adfixum habebit, neque a me ulla res | |
| quae ad te pertineat neglegetur; neque enim verebor ne sim | 5 |
| ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum cum | |
| me esse gratum videbit. | |
| Tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam | 6.1 |
| quae ad te pertineat quae mihi non carior sit quam meae res | |
| omnes; idque cum sentiam, sedulitate mihime<t> ipse satis | |
| facere non possim, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio | |
| quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda | 5 |
| sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum. | |
| Rem te valde bene gessisse rumor erat. exspectabantur | 7.1 |
| litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti. | |
| quae si erunt adlatae, nostrum studium exstabit in con- | |
| veniendis magistratibus et senatoribus; ceteraque quae ad te | |
| pertinebunt cum etiam plus contenderimus quam possumus, | 5 |
| minus tamen faciemus quam debemus. |