| Dec. 54 | |
| M. CICERO S. D. LENTULO IMP. | |
| Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te | 1.9.1.1 |
| perspicere meam in te pietatem; quid enim dicam bene- | |
| volentiam, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum | |
| nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis esse videatur? | |
| quod autem tibi grata mea erga te studia scribis esse, facis tu | 5 |
| quidem abundantia quadam amoris ut etiam grata sint ea | |
| quae praetermitti sine nefario scelere non possunt. tibi autem | |
| multo notior atque illustrior meus in te animus esset si hoc | |
| tempore omni quo di<i>uncti fuimus et una et Romae | |
| fuissemus. nam in eo ipso quod te ostendis esse facturum | 2.1 |
| quodque et in primis potes et ego a te vehementer exspecto, | |
| in sententiis senatoriis et in omni actione atque admini- | |
| stratione rei publicae [floruissemus], de qua ostendam | |
| equidem paulo post qui sit meus sensus et status et rescribam | 5 |
| tibi ad ea quae quaeris—sed certe et ego te auctore amicissimo | |
| ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperi- | |
| tissimo, fideli quidem et benevolo certe, usus esses. quamquam | |
| tua quidem causa te esse imperatorem provinciamque bene | |
| gestis rebus cum exercitu victore obtinere, ut debeo, laetor; | 10 |
| sed certe qui tibi ex me fructus debentur eos uberiores et | |
| praesentiores praesens capere potuisses, in iis vero ulciscendis | |
| quos tibi partim inimicos esse intellegis propter tuam | |
| propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius | |
| actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem | 15 |
| praebuissem. quamquam ille perennis inimicus amicorum | |
| suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum | |
| fractam illam et debilitatam vim suam contulit, nostram | |
| vicem ultus est ipse sese. ea est enim conatus quibus patefactis | |
| nullam sibi in posterum non modo dignitatis sed ne libertatis | 20 |
| quidem partem reliquit. te autem, etsi mallem in meis rebus | 3.1 |
| expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam | |
| fidem cognosse hominum non ita magna mercede quam ego | |
| maximo dolore cognoram. | |
| De qua ratione tota iam videtur mihi exponendi tempus | 5 |
| dari ut tibi rescribam ad ea quae quaeris. certiorem te per | 4.1 |
| litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio | |
| esse in gratia teque id non reprehendere adscribis; Vatinium | |
| autem scire te velle ostendis quibus rebus adductus defen- | |
| derim et laudarim. quod tibi ut planius exponam, altius paulo | 5 |
| rationem consiliorum meorum repetam necesse est. | |
| Ego me, Lentule, initio <beneficio> rerum atque actionum | |
| tuarum non solum meis sed etiam rei publicae restitutum puta- | |
| bam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia | |
| in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, | 10 |
| quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me | |
| animum merito ipsius debere arbitrabar quem antea tantum | |
| modo communi officio civium, non aliquo erga me singulari | |
| beneficio debitum praestitissem. hac me mente fuisse et | |
| senatus ex me te consule audivit et tu in nostris sermonibus | 15 |
| collocutionibusque vidisti. etsi iam primis temporibus illis | 5.1 |
| multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de | |
| reliqua nostra dignitate aut occulta non nullorum odia aut | |
| obscura in me studia cernebam. nam neque de monumentis | |
| meis ab iis adiutus es a quibus debuisti neque de vi nefaria | 5 |
| qua cum fratre eram domo expulsus neque hercule in iis | |
| ipsis rebus quae, quamquam erant mihi propter rei familiaris | |
| naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in | |
| meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis, eam volun- | |
| tatem quam exspectaram praestiterunt. quae cum viderem | 10 |
| (neque erant obscura), non tamen tam acerba mihi haec | |
| accidebant quam erant illa grata quae fecerant. | |
| Itaque, quamquam et Pompeio plurimum te quidem ipso | 6.1 |
| praedicatore ac teste debebam et eum non solum beneficio | |
| sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, | |
| tamen non reputans quid ille vellet in omnibus meis sen- | |
| tentiis de re publica pristinis per<ma>nebam. ego sedente | 7.1 |
| Cn. Pompeio, cum ut laudaret P. Sestium introisset in urbem | |
| dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris | |
| commotum illi amicum esse coepisse, dixi me M. Bibuli | |
| fortunam, quam ille adflictam putaret, omnium triumphis | 5 |
| victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem | |
| esse qui Bibulum exire domo prohibuissent et qui me | |
| coegissent. tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi | |
| reprehensionem illius tribunatus. in qua omnia dicta sunt | |
| libertate animoque maximo de vi, de auspiciis, de donatione | 10 |
| regnorum, neque vero hac in causa modo sed constanter | |
| saepe in senatu. quin etiam Marcellino et Philippo consulibus | 8.1 |
| Non. Apr. mihi est senatus adsensus ut de agro Campano | |
| frequenti senatu Id. Mai. referretur. num potui magis in | |
| arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum | |
| meorum, meminisse actionum? | 5 |
| Hac a me sententia dicta magnus animorum motus est | |
| factus cum eorum quorum oportuit tum illorum etiam | |
| quorum numquam putaram. nam hoc senatus consulto in | 9.1 |
| meam sententiam facto Pompeius, cum mihi nihil ostendisset | |
| se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est | |
| eoque itinere Lucam ad Caesarem venit. ibi multa de mea | |
| sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae | 5 |
| Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus. sane | |
| moleste Pompeium id ferre constabat; quod ego, cum audis- | |
| sem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi. quem cum in | |
| Sardinia Pompeius paucis post diebus quam Luca discesserat | |
| convenisset, 'te' inquit 'ipsum cupio; nihil opportunius | 10 |
| potuit accidere. nisi cum Marco fratre diligenter egeris, | |
| dependendum tibi est quod mihi pro illo spopondisti.' quid | |
| multa? questus est graviter, sua merita commemoravit, quid | |
| egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre | |
| quidque sibi is de me recepisset in memoriam redegit seque | 15 |
| quae de mea salute egisset voluntate Caesaris egisse ipsum | |
| meum fratrem testatus est. cuius causam dignitatemque | |
| mihi ut commendaret, rogavit ut eam ne oppugnarem, si | |
| nollem aut non possem tueri. | |
| Haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius | 10.1 |
| ad me cum mandatis Vibullium misisset ut integrum mihi | |
| de causa Campana ad suum reditum reservarem, collegi ipse | |
| me et cum ipsa quasi re publica collocutus sum, ut mihi tam | |
| multa pro se perpesso atque perfuncto concederet ut officium | 5 |
| meum memoremque in bene meritos animum fidemque | |
| fratris mei praestarem, eumque quem bonum civem semper | |
| habuisset bonum virum esse pateretur. | |
| In illis autem meis actionibus sententiisque omnibus quae | |
| Pompeium videbantur offendere certorum hominum, quos | 10 |
| iam debes suspicari, sermones referebantur ad me qui, cum | |
| illa sentirent in re publica quae ego agebam semperque | |
| sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque | |
| inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant. erat hoc | |
| mihi dolendum, sed multo illud magis, quod inimicum meum | 15 |
| (meum autem? immo vero legum, iudiciorum, oti, patriae, | |
| bonorum omnium) sic amplexabantur, sic in manibus | |
| habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non | |
| illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus | |
| perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur. hic ego, | 20 |
| quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus | |
| meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogi- | |
| tationum mearum omnium; quam tibi, si potero, breviter | |
| exponam. | |
| Ego, si ab improbis et perditis civibus rem publicam teneri | 11.1 |
| viderem, sicut et Cinnanis temporibus scimus et non nullis | |
| aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum | |
| valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen | |
| moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me | 5 |
| adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita | |
| constarent. cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps | |
| esset vir, is qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem | |
| publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset | |
| consecutus cuiusque ego dignitatis ab adulescentia fautor, in | 10 |
| praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, | |
| cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et | |
| studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in | |
| civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae | |
| mihi pertimescendam si quibusdam in sententiis paulum me | 15 |
| immutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque | |
| optime meriti dignitatem adgregassem. | |
| In hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, | 12.1 |
| in coniuncta et causa et dignitate. hic multum valuit cum | |
| vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri | |
| cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi | |
| tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita. | 5 |
| vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi | |
| videbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare | |
| gestis, cum illis viris nolle fieri et ne fieret vehementer | |
| recusare. gravissime autem me in hanc mentem impulit et | |
| Pompei fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, | 10 |
| quam Pompeio. | |
| Erant praeterea haec animadvertenda in civitate quae | |
| sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re | |
| publica principes essent talis reliquos solere esse civis. | |
| tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam | 15 |
| ex Kal. Ian. confirmandi senatus ut neminem mirari | |
| oporteret Non. Dec. tantum vel animi fuisse in illo ordine | |
| vel auctoritatis; idemque memineram nobis privatis usque | |
| ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae nostrae | |
| magnum in senatu pondus haberent, unum fere sensum | 20 |
| fuisse bonorum omnium. postea, cum tu Hispaniam citeri- | 13.1 |
| orem cum imperio obtineres neque res publica consules | |
| haberet sed mercatores provinciarum et seditionum servos | |
| ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis | |
| causa in mediam contentionem dissensionemque civilem. quo | 5 |
| in discrimine cum mirifica senatus, incredibilis Italiae totius, | |
| singularis omnium bonorum consensio in me tuendo ex- | |
| stitisset, non dicam quid acciderit (multorum est enim et | |
| varia culpa), tantum dicam brevi, non mihi exercitum sed | |
| duces defuisse. in quo, ut iam sit in iis culpa qui me non | 10 |
| defenderunt, non minor est in iis qui reliquerunt; et si | |
| accusandi sunt si qui pertimuerunt, magis etiam repre- | |
| hendendi si qui se timere simularunt. illud quidem certe | |
| nostrum consilium iure laudandum est, qui meos civis et | |
| a me conservatos et me servare cupientis spoliatos ducibus | 15 |
| servis armatis obici noluerim declararique maluerim quanta | |
| vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante | |
| pugnare licuisset, cum adflictum excitare potuissent; quorum | |
| quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, | |
| sed etiam confirmasti atque tenuisti. qua in causa (non modo | 14.1 |
| non negabo sed etiam semper et meminero et praedicabo | |
| libenter) usus es quibusdam nobilissimis hominibus fortiori- | |
| bus in me restituendo quam fuerant idem in tenendo. qua | |
| in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul | 5 |
| cum salute mea reciperassent. recreati<s> enim boni<s> | |
| viri<s> consulatu tuo et constantissimis atque optimis | |
| actionibus tuis excitati<s>, Cn. Pompeio praesertim ad causam | |
| adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singulari- | |
| bus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad | 10 |
| auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi | |
| locus ad rem publicam violandam esse potuisset. | |
| Sed attende, quaeso, quae sint consecuta. primum illa | 15.1 |
| furia, <ille fur> muliebrium religionum, qui non pluris | |
| fecerat Bonam Deam quam tris sorores, impunitatem est | |
| illorum sententiis adsecutus qui, cum tribunus pl. poenas | |
| a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, | 5 |
| exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae sedi- | |
| tionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum | |
| monumentum (non enim illae manubiae meae sed operis | |
| locatio mea fuerat), monumentum vero senatus hostili nomine | |
| et cruentis inustum litteris esse passi sunt. qui me homines | 10 |
| quod salvum esse voluerunt est mihi gratissimum; sed vellem | |
| non solum salutis meae quem ad modum medici sed ut aliptae | |
| etiam virium et coloris rationem habere voluissent. nunc, ut | |
| Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte | |
| perfecit, reliquam partem corporis incohatam reliquit, sic | 15 |
| quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum | |
| corpus imperfectum ac rude reliquerunt. | |
| In quo ego spem fefelli non modo invidorum sed etiam | 16.1 |
| inimicorum meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo viro | |
| meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia | |
| praestantissimo, Q. Metello L. f., quondam falsam opinionem | |
| acceperant, quem post reditum dictitant fracto animo et | 5 |
| demisso fuisse (est vero probandum, qui et summa voluntate | |
| cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire | |
| curarit, eum ob id ipsum f<r>actum fuisse in quo cum omnis | |
| homines tum M. illum Scaurum, singularem virum, constan- | |
| tia et gravitate superasset!)—sed quod de illo acceperant aut | 10 |
| etiam suspicabantur de me idem cogitabant, abiectiore | |
| animo me futurum, cum res publica maiorem etiam mihi | |
| animum quam umquam habuissem daret cum declarasset | |
| se non potuisse me uno civi carere cumque Metellum unius | |
| tribuni pl. rogatio, me universa res publica duce senatu, | 15 |
| comitante Italia, promulgantibus omnibus <paene magi- | |
| stratibus>, te ferente consule, comitiis centuriatis, cunctis | |
| ordinibus hominibus incumbentibus, omnibus denique suis | |
| viribus reciperavisset. | |
| Neque vero ego mihi postea quicquam adsumpsi neque | 17.1 |
| hodie adsumo quod quemquam malevolentissimum iure | |
| possit offendere; tantum enitor ut neque amicis neque etiam | |
| alienioribus opera, consilio, labore desim. hic meae vitae | |
| cursus offendit eos fortasse qui splendorem et speciem huius | 5 |
| vitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere | |
| non possunt. illud vero non obscure queruntur, in meis | |
| sententiis quibus ornem Caesarem quasi desciscere m<e a> | |
| pristina causa. ego autem cum illa sequor quae paulo ante | |
| proposui tum hoc non in postremis de quo coeperam | 10 |
| exponere. non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, | |
| quem reliquisti; qui confirmatus consulatu nostro, <non> | |
| numquam postea interruptus, adflictus ante te consulem, | |
| recreatus abs te, totus est nunc ab iis a quibus tuendus fuerat | |
| derelictus. idque non solum fronte atque vultu, quibus | 15 |
| simulatio facillime sustinetur, declarant ii qui tum nostro | |
| illo statu optimates nominabantur sed etiam sen<tentia> | |
| su<a> saepe iam tabellaque docuerunt. | |
| Itaque tota iam sapientium civium, qualem me et esse et | 18.1 |
| numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet. id | |
| enim iubet idem ille Plato, quo ego vehementer auctore | |
| moveor, tantum contendere in re publica quantum probare | |
| tuis civibus possis; vim neque parenti nec patriae adferre opor- | 5 |
| tere. atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae | |
| rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheni- | |
| ensem prope iam desipientem senectute cumque eum nec per- | |
| suadendo nec cogendo regi [posse] vidisset, cum persuaderi | |
| posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur. mea ratio fuit | 10 |
| alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi | |
| ad consulendum capesseremne rem publicam implicatus | |
| tenebar; sed laetatus tamen sum quod mihi liceret in eadem | |
| causa et mihi utilia et cuivis bono recta defendere. huc | |
| accessit commemoranda quaedam et divina Caesaris in me | 15 |
| fratremque meum liberalitas. qui mihi, quascumque res | |
| gere<re>t, tuendus esset; nunc in tanta felicitate tantisque | |
| victoriis, etiam si in nos non is esset qui est, tamen ornandus | |
| videretur. si<c> enim te existimare velim, cum a vobis meae | |
| salutis auctoribus discesserim, neminem esse cuius officiis me | 20 |
| tam esse devinctum non solum confitear sed etiam gaudeam. | |
| Quod quoniam tibi exposui, facilia sunt ea quae a me de | 19.1 |
| Vatinio et de Crasso requiris. nam de Appio quod scribis | |
| sicuti de Caesare te non reprehendere, gaudeo tibi con- | |
| silium probari meum. de Vatinio autem, primum reditus | |
| intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor | 5 |
| est factus, cum quidem ego eius petitionem gravissimis in | |
| senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi | |
| causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem | |
| Caesaris ut illum defenderem mira contentio est consecuta. | |
| cur autem laudarim, peto a te ut id a me neve in hoc reo neve | 10 |
| in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam cum veneris. | |
| tametsi possum vel absenti; recordare enim quibus lauda- | |
| tionem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam | |
| a me ipso laudantur et laudabuntur idem. sed tamen defen- | |
| dendi Vatini fuit etiam ille stimulus de quo in iudicio, cum | 15 |
| illum defenderem, dixi me facere quiddam quod in 'Eunucho' | |
| parasitus suaderet militi: | |
| 'ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam | |
| continuo. si quando illa dicet "Phaedriam | |
| intro mittamus comissatum", Pamphilam | 20 |
| cantatum provocemus. si laudabit haec | |
| illius formam, tu huius contra. denique | |
| par pro pari referto, quod eam mordeat.' | |
| sic petivi a iudicibus ut, quoniam quidam nobiles homines | |
| et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum | 25 |
| meque inspectante saepe eum in senatu modo severe | |
| seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, | |
| quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi | |
| alium Publium in quo possem illorum animos mediocriter | |
| lacessitus leviter repungere. neque solum dixi sed etiam | 30 |
| saepe facio dis hominibusque approbantibus. | |
| Habes de Vatinio. cognosce de Crasso: ego, cum mihi cum | 20.1 |
| illo magna iam gratia esset, quod eius omnis gravissimas | |
| iniurias communis concordiae causa voluntaria quadam | |
| oblivione contrieram, repentinam eius defensionem Gabini, | |
| quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset, | 5 |
| tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem. sed | |
| cum me disputantem, non lacessentem, laesisset, exarsi non | |
| solum praesenti, credo, iracundia (nam ea tam vehemens | |
| fortasse non fuisset) sed cum inclusum illud odium multarum | |
| eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbi- | 10 |
| trabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente | |
| apparuit. quo quidem tempore ipso quidam homines, et | |
| idem illi quos saepe signific[ati]o neque appello, cum se | |
| maximum fructum cepisse dicerent ex libertate mea meque | |
| tum denique sibi esse visum rei publicae qualis fuissem | 15 |
| restitutum, cumque ea contentio mihi magnum etiam foris | |
| fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum | |
| et eos qui in eadem causa essent numquam amicos futuros. | |
| quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestis- | |
| simos perferrentur, cumque Pompeius ita contendisset ut | 20 |
| nihil umquam magis ut cum Crasso redirem in gratiam | |
| Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione | |
| adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem | |
| meorum sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata | |
| populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in | 25 |
| provinciam est profectus; nam, cum mihi condixisset, | |
| cenavit apud <me> in mei generi Crassipedis hortis. quam ob | |
| rem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius | |
| commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides | |
| postulabat. | 30 |
| Accepisti quibus rebus adductus quamque rem causamque | 21.1 |
| defenderim quique meus in re publica sit pro mea parte | |
| capessenda status. de quo sic velim statuas, me haec eadem | |
| sensurum fuisse si mihi integra omnia ac libera fuissent. nam | |
| neque pugnandum arbitrarer contra tantas opes neque | 5 |
| delendum, etiam si id fieri posset, summorum civium | |
| principatum <neque> permanendum in una sententia | |
| conversis rebus ac bonorum voluntatibus mutatis, sed tem- | |
| poribus adsentiendum. numquam enim <in> praestantibus | |
| in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia | 10 |
| perpetua permansio; sed ut in navigando tempestati obsequi | |
| artis est etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis | |
| mutata velificatione adsequi stultum est eum tenere cum | |
| periculo cursum quem coeperis potius quam eo commutato | |
| quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in | 15 |
| administranda re publica propositum esse debeat, id quod | |
| a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem | |
| semper dicere sed idem semper spectare debemus. | |
| Quam ob rem, ut paulo ante posui, si essent omnia mihi | |
| solutissima, tamen in re publica non alius essem atque nunc | 20 |
| sum. cum vero in hunc sensum et adliciar beneficiis hominum | |
| et compellar iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire | |
| ac dicere quae maxime cum meis tum etiam rei publicae | |
| rationibus putem conducere. apertius autem haec ago ac | |
| saepius quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris et | 25 |
| nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro | |
| Caesare intercessit quod ille non ita illustri gratia exceperit | |
| ut ego eum mihi devinctum putarem. itaque eius omni et | |
| gratia, quae summa est, et opibus, quas intellegis esse maxi- | |
| mas, sic fruor ut meis; nec mihi aliter potuisse videor homi- | 30 |
| num perditorum de me consilia frangere nisi cum praesidiis | |
| iis quae semper habui nunc etiam potentium benevolentiam | |
| coniunxissem. | |
| His ego consiliis, si te praesentem habuissem, ut opinio mea | 22.1 |
| fert, essem usus isdem. novi enim temperantiam et modera- | |
| tionem naturae tuae, novi animum cum mihi amicissimum | |
| tum nulla in ceteros malevolentia suffusum contraque cum | |
| magnum et excelsum tum etiam apertum et simplicem. vidi | 5 |
| ego quosdam in te talis qualis tu eosdem in me videre | |
| potuisti. quae me moverunt, movissent eadem te profecto. | |
| sed quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, | |
| tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibi erit | |
| eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae. me quidem | 10 |
| certe tuarum actionum, sententiarum, voluntatum, rerum | |
| denique omnium socium comitemque habebis, neque mihi | |
| in omni vita res tam erit ulla proposita quam ut cottidie | |
| vehementius te de me optime meritum esse laetere. | |
| Quod rogas ut mea tibi scripta mittam quae post discessum | 23.1 |
| tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito | |
| dabo, neque ita multae, ne pertimescas. scripsi etiam (nam | |
| me iam ab orationibus diiungo fere referoque ad mansuetiores | |
| Musas, quae me maxime sicut iam a prima adulescentia | 5 |
| delectarunt)—scripsi igitur Aristotelio more, quem ad | |
| modum quidem volui, tris libros in disputatione ac dialogo | |
| 'de Oratore', quos arbitror Lentulo tuo fore non inutilis. | |
| abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem | |
| antiquorum et Aristoteliam et Isocratiam rationem oratoriam | 10 |
| complectuntur. scripsi etiam versibus tris libros 'de | |
| Temporibus meis', quos iam pridem ad te misissem si esse | |
| edendos putassem; sunt enim testes et erunt sempiterni | |
| meritorum erga me tuorum meaeque pietatis. sed quia | |
| verebar, non eos qui se laesos arbitrarentur (etenim id feci | 15 |
| parce et molliter), sed eos quos erat infinitum bene de <me> | |
| meritos omnis nominare * * * . quos tamen ipsos libros, si | |
| quem cui recte committam invenero, curabo ad te per- | |
| ferendos. atque istam quidem partem vitae consuetudinisque | |
| nostrae totam ad te defero; quantum litteris, quantum | 20 |
| studiis, veteribus nostris delectationibus, consequi poterimus, | |
| id omne <ad> arbitrium tuum, qui haec semper amasti, | |
| libentissime conferemus. | |
| Quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi | 24.1 |
| commendas ea tantae mihi curae sunt ut me nolim admoneri, | |
| rogari vero sine magno dolore vix possim. quod de Quinti | |
| fratris negotio scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus | |
| in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse, nunc | 5 |
| autem omnia facturum ut conficias, id scito esse eius modi ut | |
| frater meus vere existimet adiuncto isto fundo patrimonium | |
| fore suum per te constitutum. tu me de tuis rebus omnibus et | |
| de Lentuli tui nostrique studiis et exercitationibus velim | |
| quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias | 10 |
| existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque | |
| iucundiorem umquam fuisse quam te mihi, idque me non | |
| modo ut tu sentias sed ut omnes gentes, etiam ut posteritas | |
| omnis intellegat esse facturum. | |
| Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam | 25.1 |
| in senatu palam, sese, si licitum esset legem curiatam ferre, | |
| sortiturum esse cum collega provinciam; si curiata lex non | |
| esset, se paraturum cum collega tibique successurum, | |
| legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse; | 5 |
| se, quoniam ex senatus consulto provinciam haberet, lege | |
| Cornelia imperium habiturum quoad in urbem introisset. | |
| ego quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat nescio; | |
| varias esse opiniones intellego. sunt qui putant posse te non | |
| decedere quod sine lege curiata tibi succedatur; sunt etiam | 10 |
| qui, si decedas, a te relinqui posse qui provinciae praesit. | |
| mihi non tam de iure certum est, quamquam ne id quidem | |
| valde dubium est, quam illud, ad tuam summam amplitudi- | |
| nem, dignitatem, libertatem, qua te scio libentissime frui | |
| solere, pertinere te sine ulla mora provinciam successori | 15 |
| concedere, praesertim cum sine suspicione tuae cupiditatis | |
| non possis illius cupiditatem refutare. ego utrumque meum | |
| puto esse, et quid sentiam ostendere et quod feceris defendere. | |
| Scripta iam epistula superiore accepi tuas litteras de | 26.1 |
| publicanis, <in> quibus aequitatem tuam non potui non | |
| probare, felicitate quadam vellem consequi potuisses ne | |
| eius ordinis quem semper ornasti rem aut voluntatem | |
| offenderes. equidem non desinam tua decreta defendere; sed | 5 |
| nosti consuetudinem hominum, scis quam graviter inimici | |
| ipsi illi Q. Scaevolae fuerint. tibi tamen sum auctor ut, si | |
| quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies aut | |
| mitiges. id etsi difficile est, tamen mihi videtur esse pru- | |
| dentiae tuae. | 10 |