| 54(?) | |
| M. CICERO S. D. L. VALERIO IURISCONSULTO | |
| (cur enim tibi hoc non gratificer nescio, praesertim cum his | 1.10.1.1 |
| temporibus audacia pro sapientia liceat uti). | |
| Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter. | |
| sed tu velim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando | |
| revisas et ibi malis esse ubi aliquo numero sis quam istic ubi | 5 |
| solus sapere videare. quamquam qui istinc veniunt partim | |
| te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim | |
| contumeliosum, quod male respondeas. sed iam cupio tecum | |
| coram iocari. qua re fac ut quam primum venias neque in | |
| Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse gaudere. | 10 |
| nam illo si veneris tam Ulixes, cognosces tuorum neminem. |