| parte priore 53(?) | |
| M. CICERO S. D. CURIONI | |
| Quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse | 2.1.1.1 |
| doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te | |
| officium meum quam iucundum requiri, praesertim cum, in | |
| quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te | |
| significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi | 5 |
| quidem sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. | |
| equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te per- | |
| venturum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis | |
| est tam in scribendo impiger quam ego? a te vero bis terve | |
| summum et eas perbrevis accepi. qua re, si iniquus es in me | 10 |
| iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere | |
| noles, te mihi aequum praebere debebis. | |
| Sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo | |
| te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non | |
| aspernabere. ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod | 2.1 |
| carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod | |
| absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque | |
| in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. breve | |
| est quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit: | 5 |
| tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui ut ego te | |
| obsecrare obtestarique non dubitem sic ad nos conformatus | |
| revertare ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc | |
| sustinere ac tueri possis. et quoniam meam tuorum erga me | |
| meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo | 10 |
| ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et | |
| fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi ni meis | |
| puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. | |
| qua re hoc animo in nos esse debebis ut aetas nostra iam | |
| ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat. | 15 |