| v Kal. Sext. 44 Regii | |
| CICERO TREBATIO S. | |
| Vide quanti apud me sis (etsi iure id quidem, non enim te | 7.19.1.1 |
| amore vinco, verum tamen): quod praesenti tibi prope | |
| subnegaram, non tribueram certe, id absenti debere non | |
| potui. itaque ut primum Velia navigare coepi, institui | |
| Topica Aristotelea conscribere ab ipsa urbe commonitus | 5 |
| amantissima tui. eum librum tibi misi Regio, scriptum quam | |
| planissime res illa scribi potuit. sin tibi quaedam videbuntur | |
| obscuriora, cogitare debebis nullam artem litteris sine | |
| interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse. non | |
| longe abieris: num ius civile vestrum ex libris cognosci | 10 |
| potest? qui quamquam plurimi sunt, doctorem tamen | |
| usumque desiderant. quamquam tu, si attente leges, si | |
| saepius, per te omnia consequere ut recte intellegas; ut vero | |
| etiam ipsi tibi loci proposita quaestione occurrant exerci- | |
| tatione consequere. in qua quidem nos te continebimus, | 15 |
| si et salvi redierimus et salva ista offenderimus. | |
| V Kal. Sext. Regio. |