| vi Id. Apr. 53 in Pomptino | |
| CICERO TREBATIO S. | |
| Accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis | 7.18.1.1 |
| temporibus dederas. in quibus me cetera delectarunt; | |
| significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre | |
| et esse fortem virum et constantem. quae ego paulisper in te | |
| ita desideravi <ut> non imbecillitate animi tui sed magis ut | 5 |
| desiderio nostri te aestuare putarem. qua re perge ut coepisti; | |
| forti animo istam tolera militiam. multa, mihi crede, | |
| adsequere; ego enim renovabo commendationem, sed | |
| tempore. sic habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus | |
| a me discessus quam fructuosissimus tibi sit quam mihi. | 10 |
| itaque, quoniam vestrae cautiones infirmae sunt, Graeculam | |
| tibi misi cautionem chirographi mei. tu me velim de ratione | |
| Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique | |
| maximam fidem habeo. | |
| Sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: | 2.1 |
| quis solet eodem exemplo pluris dare qui sua manu scribit? | |
| nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam, sed | |
| miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam | |
| haec <non> scribere, nisi forte tuas formulas; non enim puto | 5 |
| te meas epistulas delere ut reponas tuas. an hoc significas, | |
| nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? | |
| iam ista tua culpa est qui verecundiam tecum extuleris et non | |
| hic nobiscum reliqueris. | |
| Ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano | 3.1 |
| commendabo. tu, si intervallum longius erit mearum | |
| litterarum, ne sis admiratus; eram enim afuturus mense | |
| Aprili. has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam | |
| M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram | 5 |
| fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi con- | |
| ciliasti. nam Ulubris honoris mei causa vim maximam | |
| ranunculorum se commosse constabat. | |
| Cura ut valeas. | |
| VI Id. Apr. de Pomptino. | 10 |
| Epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi | 4.1 |
| innocentem; nihil enim habebat quod non vel in contione | |
| recte legi posset. sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et | |
| tu adscripseras. verum illud esto. nihil te ad me postea | |
| scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus. | 5 |