| Oct. vel Nov. 54 | |
| CICERO TREBATIO S. | |
| Ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando | 7.17.1.1 |
| collaudare possum quod iam videris certa aliqua in sententia | |
| constitisse. nam primorum mensum litteris tuis vehementer | |
| commovebar, quod mihi interdum (pace tua dixerim) levis | |
| in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum | 5 |
| timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te | |
| alienissimum est, subimpudens videbare. tamquam enim | |
| syngrapham ad imperatorem, non epistulam, attulisses, sic | |
| pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem | |
| veniebat eos ipsos qui cum syngraphis venissent Alexandream | 10 |
| nummum adhuc nullum auferre potuisse. | |
| Ego, si mei commodi rationem ducerem, te mecum esse | 2.1 |
| maxime vellem. non enim mediocri adficiebar vel voluptate | |
| ex consuetudine nostra vel utilitate ex consilio atque opera | |
| tua. sed cum te ex adulescentia tua in amicitiam et fidem | |
| meam contulisses, semper te non modo tuendum mihi sed | 5 |
| etiam augendum atque ornandum putavi. itaque, quoad | |
| opinatus sum me in provinciam exiturum, quae ad te ultro | |
| detulerim, meminisse te credo. postea quam ea mutata ratio | |
| est, cum viderem me a Caesare honorificentissime tractari et | |
| unice diligi hominisque liberalitatem incredibilem et singu- | 10 |
| larem fidem nossem, sic ei te commendavi et tradidi ut | |
| gravissime diligentissimeque potui. quod ille ita et accepit et | |
| mihi saepe litteris significavit et tibi et verbis et re ostendit | |
| mea commendatione sese valde esse commotum. hunc tu | |
| virum nactus, si me aut sapere aliquid aut velle tua causa | 15 |
| putas, ne dimiseris et, <si> quae te forte res aliquando | |
| offenderit, cum ille aut occupatione aut difficultate tardior | |
| tibi erit visus, perferto et ultima exspectato; quae ego tibi | |
| iucunda et honesta praestabo. | |
| Pluribus te hortari non debeo. tantum moneo, neque | 3.1 |
| amicitiae confirmandae clarissimi ac liberalissimi viri neque | |
| uberioris provinciae neque aetatis magis idoneum tempus, si | |
| hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum. hoc, quem | |
| ad modum vos scribere soletis in vestris libris, idem Q. | 5 |
| Cornelio videbatur. | |
| In Britanniam te profectum non esse gaudeo, quod et | |
| labore caruisti et ego te de rebus illis non audiam. ubi sis | |
| hibernaturus et qua spe aut condicione perscribas ad me | |
| velim. | 10 |