ex. Nov. 54
M. CICERO S. D. TREBATIO
In 'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt'. tu 7.16.1.1
tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat fatuas
dedisti. deinde quod in Britannia non nimis φιλοθέωρον te
praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero in hibernis
[in]tectus mihi videris; itaque te commovere non curas. 5
    'usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.'
  Ego, si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non 2.1
defuissem. cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret, 'oro
te, quis tu es?' sed mehercules, extra iocum, homo bellus est;
vellem eum tecum abduxisses.
  Quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme, 3.1
fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum.
id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te
futurum, an quo modo Stoici dicunt omnis esse divites qui
caelo et terra frui possint, postea videro. qui istinc veniunt 5
superbiam tuam accusant quod negent te percontantibus
respondere. sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter
omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.