| Iun. 53 | |
| CICERO TREBATIO | |
| 'Quam sint morosi qui amant' vel ex hoc intellegi potest: | 7.15.1.1 |
| moleste ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus | |
| quod scribis esse te istic libenter. neque enim mea com- | |
| mendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor | |
| quicquam tibi sine me esse iucundum. sed hoc tamen malo | 5 |
| ferre nos desiderium quam te non ea quae spero consequi. | |
| Cum vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, | 2.1 |
| familiaritatem venisti, non dici potest quam valde gaudeam. | |
| qui fac ut te quam maxime diligat. mihi crede, nihil ex ista | |
| provincia potes quod iucundius sit deportare. | |
| Cura ut valeas. | 5 |