| Mai. vel Iun.(?) 53 | |
| CICERO TREBATIO | |
| Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus, fecit ut te non | 7.14.1.1 |
| immemorem putarem mei; salutem enim verbis tuis mihi | |
| nuntiarat. valde iam lautus es qui gravere litteras ad me dare, | |
| homini praesertim prope domestico. quod si scribere oblitus | |
| es, minus multi iam te advocato causa cadent; si nostri | 5 |
| oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante quam plane ex | |
| animo tuo effluo. sin aestivorum timor te debilitat, aliquid | |
| excogita, ut fecisti de Britannia. | |
| Illud quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te | 2.1 |
| esse Caesari familiarem. sed mehercule mallem, id quod | |
| erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime | |
| cognoscerem. quod certe ita fieret si tu maluisses bene- | |
| volentiae quam litium iura perdiscere. | 5 |
| Sed haec iocati sumus et tuo more et non nihil etiam | |
| nostro. te valde amamus nosque a te amari cum volumus tum | |
| etiam confidimus. |