| iv Non. Mart. 53 | |
| M. CICERO S. D. TREBATIO | |
| Adeone me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer quod | 7.13.1.1 |
| parum mihi constans et nimium cupidus decedendi viderere | |
| ob eamque causam me arbitrabare litteras ad te iam diu non | |
| misisse? mihi perturbatio animi tui quam primis litteris | |
| perspiciebam molestiam, <non iram,> attulit; neque alia ulla | 5 |
| fuit causa intermissionis epistularum nisi quod ubi esses | |
| plane nesciebam. hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem | |
| meam accipis? audi, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia | |
| facit an quod te imperator consulit? moriar ni, quae tua | |
| gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari! | 10 |
| si vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia | |
| ferre possum? | |
| Sed ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer | 2.1 |
| gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum. | |
| tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit. nam, | |
| ut audio, istic | |
| 'non ex iure manum consertum, sed magis ferro | 5 |
| rem repetunt.' | |
| et tu soles ad vim faciundam adhiberi. neque est quod illam | |
| exceptionem in interdicto pertimescas, 'quod tu prior vi | |
| hominibus armatis non veneris'; scio enim te non esse | |
| procacem in lacessendo. sed ut ego quoque te aliquid | 10 |
| admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo. | |
| audio capitalis esse; mallem aere, argento, auro essent. sed | |
| alias iocabimur. tu ad me de istis rebus omnibus scribas | |
| velim quam diligentissime. | |
| D. IIII Non. Mart. | 15 |