| Febr. 53 Romae | |
| CICERO TREBATIO | |
| Mirabar quid esset quod tu mihi litteras mittere inter- | 7.12.1.1 |
| misisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. | |
| o castra praeclara! quid tu fecisses si te Tarentum et non | |
| Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas cum | |
| idem [in]tuebare quod †zeius†, familiaris meus. sed quonam | 2.1 |
| modo ius civile defendes cum omnia tua causa facias, non | |
| civium? ubi porro illa erit formula fiduciae, 'ut inter bonos | |
| bene agier oportet'? quis enim <bonus> est qui facit nihil nisi | |
| sua causa? quod ius statues communi dividendo cum com- | 5 |
| mune nihil possit esse apud eos qui omnia voluptate sua | |
| metiuntur? quo modo autem tibi placebit Iovem lapidem | |
| iurare cum scias Iovem iratum esse nemini posse? quid fiet | |
| porro populo Ulubrano si tu statueris πολιτεύεσθαι non | |
| oportere? | 10 |
| Qua re si plane a nobis deficis, moleste fero; sin Pansae | |
| adsentari commodum est, ignosco. modo scribe aliquando ad | |
| nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis. |