| Ian.(?) 53 in Tusculano(?) | |
| CICERO TREBATIO | |
| Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres. | 7.11.1.1 |
| quis enim tot interregnis iureconsultum desiderat? ego | |
| omnibus unde petitur hoc consili dederim, ut a singulis | |
| interregibus binas advocationes postulent. satisne tibi videor | |
| abs te ius civile didicisse? | 5 |
| Sed heus tu! quid agis? ecquid fit? video enim te iam | 2.1 |
| iocari per litteras. haec signa meliora sunt quam in meo | |
| Tusculano. sed quid sit, scire cupio. consuli quidem te a | |
| Caesare scribis, sed ego tibi ab illo consuli mallem. quod si | |
| aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; | 5 |
| ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum con- | |
| solabor. sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos. nam | |
| aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una mehercule | |
| collocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae. | |
| denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius | 10 |
| frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem | |
| nostrum Valerium pertimesco. mira enim persona induci | |
| potest Britannici iureconsulti. haec ego non rideo, quamvis | 3.1 |
| tu rideas, sed de re severissima tecum, ut soleo, iocor. remoto | |
| ioco, tibi hoc amicissimo animo praeci<pi>o, ut, si istic mea | |
| commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri | |
| desiderium, honestatem et facultates tuas augeas; sin autem | 5 |
| ista frigebunt, recipias te ad nos. omnia tamen quae vis et | |
| tua virtute profecto et nostro summo erga te studio | |
| consequere. |