| Dec. 54 | |
| M. CICERO S. D. TREBATIO | |
| Legi tuas litteras, ex quibus intellexi te Caesari nostro valde | 7.10.1.1 |
| iure consultum videri. est quod gaudeas te in ista loca venisse, | |
| ubi aliquid sapere viderere. quod si in Britanniam quoque | |
| profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te | |
| fuisset. verum tamen (rideamus licet; sum enim a te invitatus) | 5 |
| subinvideo tibi ultro etiam accersitum ab eo ad quem ceteri, | |
| non propter superbiam eius sed propter occupationem, | |
| adspirare non possunt. | |
| Sed tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, | 2.1 |
| quae mehercule mihi non minori curae sunt quam meae. valde | |
| metuo ne frigeas in hibernis. quam ob rem camino luculento | |
| utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim | |
| qui sagis non abundares. quamquam vos nunc istic satis calere | 5 |
| audio, quo quidem nuntio valde mehercule de te timueram. | |
| sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, | |
| qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo | |
| natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata | |
| quidem defraudare poteramus. sed iam satis iocati sumus. | 10 |
| Ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute | 3.1 |
| scis; quam saepe, ego. sed mehercule iam intermiseram, ne | |
| viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati | |
| erga me diffidere. sed tamen iis litteris quas proxime dedi | |
| putavi esse hominem commonendum. id feci. quid profecerim, | 5 |
| facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo con- | |
| siliisque omnibus. scire enim cupio quid agas, quid exspectes, | |
| quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes. | |
| sic enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse solacium qua | 4.1 |
| re facilius possim pati te esse sine nobis si tibi esse id emolu- | |
| mento sciam. sin autem id non est, nihil duobus nobis est | |
| stultius, me qui te non Romam attraham, te qui non huc | |
| advoles. una mehercule nostra vel severa vel iocosa congressio | 5 |
| pluris erit quam non modo hostes sed etiam fratres nostri | |
| Haedui. qua re omnibus de rebus fac ut quam primum sciam. | |
| 'aut consolando aut consilio aut re iuvero.' |