| post. parte Oct.(?) 54 | |
| CICERO TREBATIO | |
| Iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis, neque ego ad | 7.9.1.1 |
| te his duobus mensibus scripseram. quod cum Quinto fratre | |
| meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. cupio | |
| scire quid agas et ubi sis hiematurus. equidem velim cum | |
| Caesare, sed ad eum propter eius <luctum> nihil sum ausus | 5 |
| scribere; ad Balbum tamen scripsi. tu tibi deesse noli; serius | 2.1 |
| potius ad nos, dum plenior. quod huc properes nihil est, | |
| praesertim Battara mortuo. sed tibi consilium non deest. | |
| quid constitueris cupio scire. | |
| Cn. Octavius est (an Cn. Cornelius?) quidam, tuus | 5 |
| familiaris, summo genere natus, terrae filius. is me, quia scit | |
| tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. adhuc non | |
| potuit perducere, sed mihi tamen gratum est. |