| post. parte Sext.(?) | |
| CICERO TREBATIO | |
| Scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse | 7.8.1.1 |
| familiarem propter occupationes suas, sed certe fore. cui | |
| quidem ego rescripsi quam mihi gratum esset futurum si | |
| quam plurimum in te studi, offici, liberalitatis suae contulisset. | |
| sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festi- | 5 |
| nationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus | |
| commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris. | |
| querar cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo | 2.1 |
| dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere | |
| didicisse profiteris. quin tu urges istam occasionem et | |
| facultatem, qua melior numquam reperietur? | |
| Quod scribis de illo Preciano iureconsulto, ego te ei non | 5 |
| desino commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere | |
| debere. de eo quid sit, cura ut sciam. ego vestras Britannicas | |
| litteras exspecto. |