| ex. Iun. 54(?) Romae | |
| CICERO TREBATIO | |
| Ego te commendare non desisto, sed quid proficiam ex te | 7.7.1.1 |
| scire cupio. spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te | |
| diligentissime et saepissime scribo. illud soleo mirari, non me | |
| totiens accipere tuas litteras quotiens a Quinto mihi fratre | |
| adferantur. in Britannia nihil esse audio neque auri neque | 5 |
| argenti; id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad | |
| nos quam primum recurras. sin autem sine Britannia tamen | 2.1 |
| adsequi quod volumus possumus, perfice ut sis in familiaribus | |
| Caesaris. multum te in eo frater adiuvabit meus, multum | |
| Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. | |
| imperatorem <habes> liberalissimum, aetatem opportunis- | 5 |
| simam, commendationem certe singularem, ut tibi unum | |
| timendum sit ne ipse tibi defuisse videare. |