| Mai. 54 in Cumano aut Pompeiano | |
| CICERO S. D. TREBATIO | |
| In omnibus meis epistulis quas ad Caesarem aut ad Balbum | 7.6.1.1 |
| mitto legitima quaedam est accessio commendationis tuae, | |
| nec ea vulgaris sed cum aliquo insigni indicio meae erga te | |
| benevolentiae. tu modo ineptias istas et desideria urbis et | |
| urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id adsiduitate | 5 |
| et virtute consequere. hoc tibi tam ignoscemus nos amici | |
| quam ignoverunt Medeae | |
| 'quae Corinthum arcem altam habebant matronae | |
| opulentae, optimates', | |
| quibus illa 'manibus gypsatissimis' persuasit ne sibi vitio | 10 |
| illae verterent quod abesset a patria. nam | |
| 'multi suam rem bene gessere et publicam patria procul; | |
| multi, qui domi aetatem agerent, propterea sunt improbati.' | |
| quo in numero tu certe fuisses nisi te extrusissemus. | |
| Sed plura scribemus alias. tu, qui ceteris cavere didicisti, | 2.1 |
| in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et (quoniam | |
| Medeam coepi agere) illud semper memento: | |
| 'qui ipse sibi sapiens prodesse non quit, nequiquam sapit.' | |
| Cura ut valeas. | 5 |