| Apr. 54 Romae | |
| CICERO CAESARI IMP. S. D. | |
| Vide quam mihi persuaserim te me esse alterum, non modo | 7.5.1.1 |
| in iis rebus quae ad me ipsum sed etiam in iis quae ad | |
| meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, | |
| mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis beneficiis quam | |
| ornatissimum domum reducerem. sed postea quam et Pompei | 5 |
| commoratio diuturnior erat quam putaram et mea quaedam | |
| tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam | |
| videbatur aut certe tardare, vide quid mihi sumpserim: coepi | |
| velle ea Trebatium exspectare a te quae sperasset a me, neque | |
| mehercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi quam | 10 |
| eram solitus de mea polliceri. | |
| Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis | 2.1 |
| opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae. nam cum de | |
| hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius | |
| domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis | |
| scriptum erat: 'M. <Cur>ti filium, quem mihi commendas, | 5 |
| vel regem Galliae faciam; vel hunc Leptae delega, si vis, tu | |
| ad me alium mitte quem ornem.' sustulimus manus et ego et | |
| Balbus. tanta fuit opportunitas ut illud nescio quid non | |
| fortuitum sed divinum videretur. | |
| Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto ut initio mea | 10 |
| sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim. hunc, | 3.1 |
| mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare ut | |
| omnia quae per me possis adduci ut in meos conferre velis in | |
| unum hunc conferas. de quo tibi homine haec spondeo, | |
| non illo vetere verbo meo quod, cum ad te de Milone | 5 |
| scripsissem, iure lusisti sed more Romano quomodo homi- | |
| nes non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem | |
| virum, pudentiorem esse neminem. accedit etiam quod fami- | |
| liam ducit in iure civili, singulari memoria, summa scientia. | |
| Huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque | 10 |
| ullius benefici certum nomen peto; benevolentiam tuam et | |
| liberalitatem peto, neque impedio quo minus, si tibi ita | |
| placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus. totum | |
| denique hominem tibi ita trado, de manu, ut aiunt, in | |
| manum tuam istam et victoria et fide praestantem. simus | 15 |
| enim putidiusculi, quam<quam> per te vix licet; verum, ut | |
| video, licebit. | |
| Cura ut valeas, et me, ut amas, ama. |