xiii Kal. Dec.(?) 46 in Cumano | |
M. CICERO S. D. M. MARIO | |
A. d. XIIII Kal. in Cumanum veni cum Libone tuo, vel | 7.4.1.1 |
nostro potius. in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante | |
te certiorem. te cum semper valere cupio tum certe dum hic | |
sumus; vides enim quanto post una futuri simus. qua re, si | |
quod constitutum cum podagra habes, fac ut in alium diem | 5 |
differas. cura igitur ut valeas, et me hoc biduo aut triduo | |
exspecta. |