| med. Apr.(?) 46 | |
| M. CICERO S. D. M. MARIO | |
| Persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis in quibus | 7.3.1.1 |
| tot annos versamur et, ut video, versabimur solet in mentem | |
| venire illius temporis quo proxime fuimus una; quin etiam | |
| ipsum diem memoria teneo. nam a. d. III<I> Id. Mai. | |
| Lentulo et Marcello consulibus, cum in Pompeianum vesperi | 5 |
| venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti. sollicitum | |
| autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei. | |
| si manerem in Italia, verebare ne officio deessem; si pro- | |
| ficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. quo | |
| tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum ut non | 10 |
| explicarem quid esset optimum factu. pudori tamen malui | |
| famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere. | |
| Cuius me mei facti paenituit, non tam propter periculum | 2.1 |
| meum quam propter vitia multa quae ibi offendi quo | |
| veneram: primum neque magnas copias neque bellicosas; | |
| deinde, extra ducem paucosque praeterea (de principibus | |
| loquor), reliquos primum in ipso bello rapacis, deinde in | 5 |
| oratione ita crudelis ut ipsam victoriam horrerem; maximum | |
| autem aes alienum amplissimorum virorum. quid quaeris? | |
| nihil boni praeter causam. quae cum vidissem, desperans | |
| victoriam primum coepi suadere pacem, cuius fueram | |
| semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius valde | 10 |
| abhorreret, suadere institui ut bellum duceret. hoc interdum | |
| probabat et in ea sententia videbatur fore, et fuisset fortasse | |
| nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. ex eo | |
| tempore vir ille summus nullus imperator fuit. signa tirone | |
| et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit. | 15 |
| victus turpissime amissis etiam castris solus fugit. | |
| Hunc ego mihi belli finem feci nec putavi, cum integri | 3.1 |
| pares non fuissemus, fractos superiores fore. discessi ab eo | |
| bello in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias | |
| incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad | |
| Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus | 5 |
| aut consciscenda mors voluntaria. certe nihil fuit praeterea, | |
| si te victori nolles aut non auderes committere. ex omnibus | |
| autem iis quae dixi incommodis nihil tolerabilius exsilio, | |
| praesertim innocenti, ubi nulla adiuncta est turpitudo; addo | |
| etiam, cum ea urbe careas in qua nihil sit quod videre possis | 10 |
| sine dolore. | |
| Ego cum meis <et>, si quicquam nunc cuiusquam est, | |
| etiam in meis esse malui. quae acciderunt omnia dixi futura. | |
| veni domum, non quo optima vivendi condicio esset, sed | 4.1 |
| tamen, si esset aliqua forma rei publicae, tamquam in patria | |
| ut essem, si nulla, tamquam in exsilio. mortem mihi cur | |
| consciscerem causa non visa est, cur optarem multae causae. | |
| vetus est enim, ubi non sis qui fueris, non esse cur velis | 5 |
| vivere. sed tamen vacare culpa magnum est solacium, | |
| praesertim cum habeam duas res quibus me sustentem, | |
| optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam; | |
| quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera ne | |
| mortuo quidem. | 10 |
| Haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui quod te cum | 5.1 |
| mei tum rei publicae cognovi amantissimum. notum tibi | |
| omne meum consilium esse volui, ut primum scires me | |
| numquam voluisse plus quemquam posse quam universam | |
| rem publicam, postea autem quam alicuius culpa tantum | 5 |
| valeret unus ut obsisti non posset, me voluisse pacem; amisso | |
| exercitu et eo duce in quo spes fuerat uno me voluisse etiam | |
| reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem | |
| fecisse belli; nunc autem, si haec civitas est, civem esse me, | |
| si non, exsulem esse non incommodiore loco quam si | 10 |
| Rhodum <me> aut Mytilenas contulissem. | |
| Haec tecum coram malueram; sed quia longius fiebat, | 6.1 |
| volui per litteras eadem, ut haberes quid diceres si quando | |
| in vituperatores meos incidisses. sunt enim qui, cum meus | |
| interitus nihil fuerit rei publicae profuturus, criminis loco | |
| putent esse quod vivam; quibus ego certo scio non videri | 5 |
| satis multos perisse. qui si me audissent, quamvis iniqua | |
| pace, honeste tamen viverent. armis enim inferiores, non | |
| causa, fuissent. | |
| Habes epistulam verbosiorem fortasse quam velles; quod | |
| tibi ita videri putabo nisi mihi longiorem remiseris. ego si | 10 |
| quae volo expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo. |