| parte post. Iun. 44 in Tusculano | |
| CICERO TREBATIO S. | |
| Sili causam te docui. is postea fuit apud me. cum ei dicerem | 7.21.1.1 |
| tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, | |
| 'si bonorum Turpiliae possessionem Q. Caepio praetor ex | |
| edicto suo mihi dedit', negare aiebat Servium tabulas | |
| testamenti esse eas quas instituisset is qui factionem testa- | 5 |
| menti non habuerit; hoc idem Offilium dicere. tecum se | |
| locutum negabat meque rogavit ut se et causam suam tibi | |
| commendarem. | |
| Nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio | |
| quisquam est, te tamen excepto. gratissimum mihi igitur | 10 |
| feceris si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris; sed, si me | |
| amas, quam primum. hoc te vehementer etiam atque etiam | |
| rogo. |