| 44(?) Romae | |
| CICERO TREBATIO S. | |
| Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam | 7.22.1.1 |
| esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti | |
| recte agere. itaque, etsi domum bene potus seroque redieram, | |
| tamen id caput ubi haec controversia est notavi et descriptum | |
| tibi misi, ut scires id quod tu neminem sensisse dicebas Sex. | 5 |
| Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse. ego tamen | |
| Scaevolae et Testae adsentior. |