| Dec. 46 | |
| CICERO S. D. M. FABIO GALLO | |
| Tantum quod ex Arpinati veneram cum mihi a te litterae | 7.23.1.1 |
| redditae sunt ab eodemque accepi Aviani litteras, in quibus | |
| hoc inerat liberalissimum, nomina se facturum cum venisset | |
| qua ego vellem die. fac, quaeso, qui ego sum esse te: estne aut | |
| tui pudoris aut nostri primum rogare de die, deinde plus | 5 |
| annua postulare? sed essent, mi Galle, omnia facilia si et ea | |
| mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam | |
| quam volueram. ac tamen ista ipsa quae te emisse scribis non | |
| solum rata mihi erunt sed etiam grata. plane enim intellego | |
| te non modo studio sed etiam amore usum quae te delectarint, | 10 |
| hominem, ut ego semper iudicavi, in omni iudicio elegantis- | |
| simum, quae me digna putaris, coemisse. sed velim maneat | 2.1 |
| Damasippus in sententia; prorsus enim ex istis emptionibus | |
| nullam desidero. tu autem, ignarus instituti mei, quanti ego | |
| genus omnino signorum omnium non aestimo tanti ista | |
| quattuor aut quinque sumpsisti. Bacchas istas cum Musis | 5 |
| Metelli comparas. quid simile? primum ipsas ego Musas | |
| numquam tanti putassem atque id fecissem Musis omnibus | |
| approbantibus, sed tamen erat aptum bibliothecae studiisque | |
| nostris congruens; Bacchis vero ubi est apud me locus? at | |
| pulchellae sunt. novi optime et saepe vidi. nominatim tibi | 10 |
| signa mihi nota mandassem si probassem. ea enim signa ego | |
| emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent | |
| mihi in palaestra locum. Martis vero signum quo mihi pacis | |
| auctori? gaudeo nullum Saturni signum fuisse; haec enim | |
| duo signa putarem mihi aes alienum attulisse. Mercuri | 15 |
| mallem aliquod fuisset; felicius, puto, cum Avianio transigere | |
| possemus. | |
| Quod tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, | 3.1 |
| habebis; sin autem sententiam mutasti, ego habe<b>o scilicet. | |
| ista quidem summa ne ego multo libentius emerim dever- | |
| sorium Tarracinae, ne semper hospiti molestus sim. omnino | |
| liberti mei video esse culpam, cui plane res certas man- | 5 |
| daram, itemque Iuni, quem puto tibi notum esse, Aviani | |
| familiarem. exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in | |
| porticula Tusculani. ea volebam tabellis ornare. etenim, si | |
| quid generis istius modi me delectat, pictura delectat. sed | |
| tamen si ista mihi sunt habenda, certiorem velim me facias | 10 |
| ubi, sint, quando arcessantur, quo genere vecturae. si enim | |
| Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudo- | |
| damasippum vel cum iactura reperiemus. | |
| Quod ad me de domo scribis iterum, iam id ego pro- | 4.1 |
| ficiscens mandaram meae Tulliae; ea enim ipsa hora | |
| acceperam tuas litteras. egeram etiam cum tuo Nicia, quod | |
| is utitur, ut scis, familiariter Cassio. ut redii autem, priusquam | |
| tuas legi has proximas litteras, quaesivi de mea Tullia quid | 5 |
| egisset. per Liciniam se egisse dicebat (sed opinor Cassium | |
| uti non ita multum sorore); eam porro negare se audere, | |
| cum vir abesset (est enim profectus in Hispaniam Dexius), | |
| illo et absente et insciente migrare. est mihi gratissimum | |
| tanti a te aestimatam consuetudinem vitae victusque nostri | 10 |
| primum ut eam domum sumeres ut non modo prope me sed | |
| plane mecum habitare posses, deinde ut migrare tanto | |
| opere festines. sed ne vivam si tibi concedo ut eius rei tu | |
| cupidior sis quam ego sum. itaque omnia experiar. video | |
| enim quid mea intersit, quid utriusque nostrum. si quid | 15 |
| egero, faciam ut scias. tu et ad omnia rescribes et quando te | |
| exspectem facies me, si tibi videtur, certiorem. |