| xi(?) Kal. Sept. 45 in Tusculano | |
| M. CICERO S. D. M. FABIO GALLO | |
| Amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime | 7.24.1.1 |
| de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse. amo | |
| igitur voluntatem. sed pauca de re. Cipius, opinor, olim | |
| 'non omnibus dormio.' sic ego non omnibus, mi Galle, | |
| servio. etsi quae est haec servitus? olim, cum regnare existi- | 5 |
| mabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore observor | |
| a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. id ego in | |
| lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua, | |
| eumque addictum iam tum puto esse Calvi Licini | |
| Hipponacteo praeconio. | 10 |
| At vide quid suscenseat. Phameae causam receperam, | 2.1 |
| ipsius quidem causa; erat enim mihi sane familiaris. is ad me | |
| venit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die | |
| quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat. respondi nullo | |
| modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, | 5 |
| me ei non defuturum. ille autem, qui sciret se nepotem bellum | |
| tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut | |
| mi videbatur, iratior. habes 'Sardos venalis, alium alio | |
| nequiorem'. cognosti meam causam et istius salaconis | |
| iniquitatem. | 10 |
| 'Catonem' tuum mihi mitte; cupio enim legere. me adhuc | |
| non legisse turpe utrique nostrum est. |