| ix Kal. Sept. 45(?) | |
| CICERO S. D. M. FABIO GALLO | |
| Quod epistulam conscissam doles, noli laborare. salva est; | 7.25.1.1 |
| domo petes cum libebit. quod autem me mones, valde | |
| gratum est idque ut semper facias rogo. videris enim mihi | |
| vereri ne, si istum <ludibrio> habuerimus, rideamus γέλωτα | |
| σαρδάνιον. | 5 |
| Sed heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam | |
| putaramus. vereor ne in catomum Catoni<a>nos. | |
| Mi Galle, cave putes quicquam melius quam epistulae | 2.1 |
| tuae partem ab eo loco, 'cetera labuntur'. secreto hoc audi, | |
| tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris. | |
| praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene | |
| videro, sed, quicquid est, nostrum est. urge igitur nec | 5 |
| transversum unguem, quod aiunt, a stilo; is enim est | |
| dicendi opifex. atque equidem aliquantum iam etiam noctis | |
| adsumo. |