| inter Oct. 46 et Febr. 45 | |
| CICERO S. D. GALLO | |
| Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem | 7.26.1.1 |
| neque iis qui mea opera uti volebant me probarem non | |
| valere quia febrim non haberem, fugi in Tusculanum, cum | |
| quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne aquam quidem | |
| gustarem. itaque confectus languore et fame magis tuum | 5 |
| officium desideravi quam a te requiri putavi meum. ego | |
| autem cum omnis morbos reformido tum <eum in> quo | |
| Epicurum tuum Stoici male accipiunt quia dicat στραγ- | |
| γουρικὰ καὶ δυσεντερικὰ πάθη sibi molesta esse; quorum | |
| alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam | 10 |
| turpioris intemperantiae. sane δυσεντερίαν pertimueram; | |
| sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam relaxatio | |
| vel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. | |
| Ac tamen, ne mirere unde hoc acciderit quo modove | 2.1 |
| commiserim, lex sumptuaria, quae videtur λιτότητα | |
| attulisse, ea mihi fraudi fuit. nam dum volunt isti lauti terra | |
| nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos, | |
| helvellas, herbas omnis ita condiunt ut nihil possit esse | 5 |
| suavius. in eas cum incidissem in cena augurali apud | |
| Lentulum, tanta me διάρροια arripuit ut hodie primum | |
| videatur coepisse consistere. ita ego, qui me ostreis et | |
| murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum. | |
| posthac igitur erimus cautiores. | 10 |
| Tu tamen, cum audisses ab Anicio (vidit enim me nause- | |
| antem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed | |
| etiam visendi. ego hic cogito commorari quoad me reficiam. | |
| nam et viris et corpus amisi; sed si morbum depulero, facile, | |
| ut spero, illa revocabo. | 15 |