| 49 ante Apr. in Italia | |
| M. CICERO S. D. T. FADIO | |
| Miror cur me accuses cum tibi id facere non liceat. quod si | 7.27.1.1 |
| liceret, tamen non debebas. 'ego enim te in consulatu | |
| observaram,' ais, et fore ut te Caesar restituat: multa tu | |
| quidem dicis, sed tibi nemo credit. tribun<at>um plebi dicis | |
| te mea causa petisse: utinam semper esses tribunus! inter- | 5 |
| cessorem non quaereres. negas me audere quod sentiam | |
| dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum | |
| fortiter responderim. | |
| Haec tibi scripsi ut isto ipso in genere in quo aliquid posse | 2.1 |
| vis te nihil esse cognosceres. quod si humaniter mecum | |
| questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim | |
| ingrata mihi sunt quae fecisti, sed quae scripsisti molesta. me | |
| autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non | 5 |
| visum demiror. nam si falsa fuerunt quae tu ad me, ut ais, | |
| detulisti, quid tibi ego debeo? si vera, tu es optimus testis | |
| quid mihi populus Romanus debeat. |