| Sext.(?) 46 Romae | |
| M. CICERO S. D. CURIO | |
| Memini cum mihi desipere videbare quod cum istis potius | 7.28.1.1 |
| viveres quam nobiscum. erat enim multo domicilium huius | |
| urbis, cum quidem haec urbs, aptius humanitati et suavitati | |
| tuae quam tota Peloponnesus, nedum Patrae. nunc contra et | |
| vidisse mihi multum <tum> videris cum prope desperatis his | 5 |
| rebus te in Graeciam contulisti et hoc tempore non solum | |
| sapiens qui hinc absis sed etiam beatus. quamquam quis qui | |
| aliquid sapiat nunc esse beatus potest? | |
| Sed quod tu, cui licebat, pedibus es consecutus, ut ibi esses | 2.1 |
| 'ubi nec Pelopidarum' (nosti cetera), nos idem prope modum | |
| consequimur alia ratione. cum enim salutationi nos dedimus | |
| amicorum, quae fit hoc etiam frequentius quam solebat quod | |
| quasi avem albam videntur bene sentientem civem videre, | 5 |
| abdo me in bibliothecam. itaque opera efficio tanta quanta | |
| fortasse tu senties; intellexi enim ex tuo sermone quodam, | |
| cum meam maestitiam et desperationem accusares domi | |
| tuae, dicere te ex meis libris animum meum desiderare. | |
| Sed mehercule et tum rem publicam lugebam, quae non | 3.1 |
| solum a suis <erga> me sed etiam a meis erga se beneficiis erat | |
| mihi <vita mea> carior, et hoc tempore, quamquam me non | |
| ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed | |
| etiam dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita | 5 |
| rem communem esse dilapsam ut ne spes quidem melius | |
| aliquando fore relinquatur. nec vero nunc quidem culpa in | |
| eo est in cuius potestate omnia sunt, nisi forte id ipsum esse | |
| non debuit; sed alia casu, alia etiam [in] nostra culpa sic | |
| acciderunt ut de praeteritis non sit querendum. reliquam | 10 |
| spem nullam video. qua re ad prima redeo: sapienter haec | |
| reliquisti si consilio, feliciter si casu. |