| iv Kal. Nov. 45 Patris | |
| CURIUS M. CICERONI SUO S. | |
| S. v. b. | 7.29.1.1 |
| Sum enim χρήσει μὲν tuus, κτήσει δὲ Attici nostri. ergo | |
| fructus est tuus, mancipium illius; quod quidem si inter | |
| senes comptionalis venale proscripserit, egerit non multum. | |
| at illa nostra praedicatio quanti est, nos quod simus, quod | 5 |
| habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te | |
| habere! qua re, Cicero mi, persevera constanter nos con- | |
| servare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, | |
| quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad | |
| ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto | 10 |
| possimus. | |
| Sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere. | 2.1 |
| sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere | |
| duo parietes de eadem fidelia dealbare. | |
| Ergo, patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta | |
| nostris verbis. | 5 |
| Data a. d. IIII Kal. Nov. |