| in. 44 Romae | |
| CICERO CURIO S. D. | |
| Ego vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin | 7.30.1.1 |
| hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire | |
| 'ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam'. | |
| incredibile est quam turpiter mihi facere videar qui his | |
| rebus intersim. ne tu videris multo ante providisse quid | 5 |
| impenderet tum cum hinc profugisti. quamquam haec etiam | |
| auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. | |
| in campo certe non fuisti cum hora secunda comitiis | |
| quaestori<i>s institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem | |
| esse dicebant, posita esset; quo mortuo nuntiato sella sublata | 10 |
| est. ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuri- | |
| ata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad | |
| Kal. Ian. esset quae erant futurae mane postridie. ita | |
| Caninio consule scito neminem prandisse. nihil tamen eo | |
| consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo | 15 |
| toto consulatu somnum non viderit. haec tibi ridicula | 2.1 |
| videntur; non enim ades. quae si videres, lacrimas non | |
| teneres. qui<d> si cetera scribam? sunt enim innumerabilia | |
| generis eiusdem. quae quidem ego non ferrem nisi me in | |
| philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium | 5 |
| studiorum meorum Atticum nostrum. cuius quoniam | |
| proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu | |
| et fructu, contentus isto sum. id enim est cuiusque proprium | |
| quo quisque fruitur atque utitur. sed haec alias pluribus. | |
| Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, | 3.1 |
| maximo meo beneficio est (bis enim est a me iudicio capitis | |
| rebus salvis defensus) et est homo non ingratus meque | |
| vehementer observat. ad eum de te diligentissime scripsi | |
| eamque epistulam cum hac epistula coniunxi. quam ille quo | 5 |
| modo acceperit et quid tibi pollicitus sit velim ad me scribas. |