| Feb. 44 | |
| CICERO CURIO S. D. | |
| Facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te | 7.31.1.1 |
| plurimi fieri et te intellegere quam mihi carus esses. quod | |
| quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est ut | |
| officiis certemus inter nos; quibus aequo animo vel vincam | |
| te vel vincar abs te. | 5 |
| Acilio non fuisse necesse meas dari litteras facile patior. | 2.1 |
| Sulpici tibi operam intellego ex tuis litteris non multum opus | |
| fuisse propter tuas res ita contractas ut, quem ad modum | |
| scribis, 'nec caput nec pedes'. equidem vellem uti pedes | |
| haberent ut aliquando redires. vides enim exaruisse iam | 5 |
| veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit | |
| dicere | |
| 'nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam'. | |
| ergo is tibi, nos ei succedimus. veni igitur, quaeso, ne tamen | |
| semen urbanitatis una cum re publica intereat. | 10 |