| Febr. vel Mart. 50(?) Laodiceae | |
| M. CICERO S. D. VOLUMNIO | |
| Quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me | 7.32.1.1 |
| epistulam misisti, primum addubitavi num a Volumnio | |
| senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde | |
| εὐτραπελία litterarum fecit ut intellegerem tuas esse. | |
| quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, | 5 |
| quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te | |
| procuratore defenditur. ais enim, ut ego discesserim, omnia | |
| omnium dicta, in his etiam Sestiana, in me conferri. quid? | |
| tu id pateris? nonne defendis, non resistis? | |
| Equidem sperabam ita notata me reliquisse genera | 10 |
| dictorum meorum ut cognosci sua sponte possent. sed | 2.1 |
| quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam sit ἀκύθηρον | |
| quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, | |
| nisi acuta ἀμφιβολία, nisi elegans ὑπερβολή, nisi παράγραμμα | |
| bellum, nisi ridiculum παρὰ προσδοκίαν, nisi cetera quae | 5 |
| sunt a me in secundo libro de oratore per Antoni personam | |
| disputata de ridiculis ἔντεχνα et arguta apparebunt, ut | |
| sacramento contendas mea non esse. | |
| Nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus. | |
| trahantur per me pedibus omnes rei; sit vel Selius tam | 10 |
| eloquens ut possit probare se liberum, non laboro. urbani- | |
| tatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus; | |
| in qua te unum metuo, contemno ceteros. derideri te putas? | |
| nunc demum intellego te sapere. | |
| Sed mehercules extra iocum valde mihi tuae litterae | 3.1 |
| facetae elegantesque visae sunt. illa, quamvis ridicula essent, | |
| sicut erant, mihi tamen risum non moverunt. cupio enim | |
| nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere | |
| gravitatis; id cum ipsius causa (est mihi, ut scis, in amoribus) | 5 |
| tum mehercule etiam rei publicae, quam quidem, quamvis | |
| in me ingrata sit, amare non desinam. | |
| Tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides | |
| esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus | |
| urbanis, de re publica. iucundus est mihi sermo litte- | 10 |
| rarum tuarum. praeterea Dolabellam, quem ego perspicio | |
| et iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, | |
| cohortare et confirma et redde plane meum; non mehercule | |
| quo quicquam desit, sed, quia valde cupio, non videor | |
| nimium laborare. | 15 |