| ex. Quint.(?) 46 Romae | |
| M. CICERO S. D. VOLUMNIO | |
| Quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis. quod | 7.33.1.1 |
| Hirtio invideres nisi eum amares, non erat causa invidendi, | |
| nisi forte ipsius eloquentiae magis quam quod me audiret | |
| invideres. nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil | |
| sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis | 5 |
| quibus te plaudente vigebamus amissis, ut etiam, si quando | |
| aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemiscamus quod | |
| haec 'pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur', | |
| ut ait Philoctetes apud Accium, 'abiecta gloria'. | |
| Sed tamen omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora. | 2.1 |
| quamquam venis, ut ipse intellegis, in maximarum quasi | |
| concursum occupationum. quas <s>i, ut volumus, explicari- | |
| mus, ego vero multam salutem et foro dicam et curiae | |
| vivamque tecum multum et cum communibus nostris | 5 |
| amatoribus. nam et Cassius tuus et Dolabella noster, vel | |
| potius uterque noster, studiis iisdem tenentur et meis | |
| aequissimis utuntur auribus. opus est huc limatulo et polito | |
| tuo iudicio et illis interioribus litteris tuis quibus saepe | |
| verecundiorem me in loquendo facis. mihi enim iudicatum | 10 |
| est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere illam | |
| iam personam in qua me saepe illi ipsi probavi ac me totum | |
| in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis | |
| honestissimo otio perfrui. | |
| Tu vellem ne veritus esses ne pro libris legerem tuas litteras | 15 |
| si mihi, quem ad modum scribis, longiores forte misisses; ac | |
| velim posthac sic statuas, tuas mihi litteras longissimas | |
| quasque gratissimas fore. |