| c. vii Kal. Iun. 51 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Quod tibi decedens pollicitus sum me omnis res urbanas | 8.1.1.1 |
| diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi qui sic | |
| omnia persequeretur ut verear ne tibi nimium arguta haec | |
| sedulitas videatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam | |
| omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque | 5 |
| rerum quae domi gerantur fieri certiores. tamen in hoc te | |
| deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes | |
| quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi suavissi- | |
| mum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, | |
| pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum volumen | 10 |
| quod tibi misi facile, ut ego arbitror, me excusat. nescio | |
| cuius oti esset non modo perscribere haec sed omnino | |
| animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, | |
| <e>dicta, fabulae, rumores. quod exemplum si forte minus te | |
| delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, | 15 |
| fac me certiorem. si quid in re publica maius actum erit, | 2.1 |
| quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem | |
| ad modum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de | |
| eo spes sit diligenter tibi perscribemus. | |
| Ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est. nam et illi | 5 |
| rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus | |
| caluerunt; Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem | |
| auditionem de ea re accepi. praeterea Marcellus, quod | |
| adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum | |
| et in Kal. Iun., ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, | 10 |
| sane quam eos sermones expressit qui de eo tum fuerant cum | |
| Romae nos essemus. | |
| Tu si Pompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et | 3.1 |
| quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit volun- | |
| tatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere | |
| ingenio ut non appareat quid cupiat), fac mihi perscribas. | |
| Quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed | 4.1 |
| susurratores dumtaxat, veniunt. alius equitem perdidisse, | |
| quod, opinor, certe fictum est, alius septimam legionem | |
| vapulasse, ipsum apud Bel<lo>vacos circumsederi inter- | |
| clusum ab reliquo exercitu. neque adhuc certi quicquam est, | 5 |
| neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos, | |
| quos tu nosti, palam secreto narrantur; at Domitius cum | |
| manus ad os apposuit. | |
| Te a. d. VIIII Kal. Iun. subrostrani (quod illorum capiti | |
| sit!) dissiparant perisse. urbe ac foro toto maximus rumor | 10 |
| fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. ego, qui scirem Q. | |
| Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego | |
| misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, | |
| si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi. | |
| Plancus quidem tuus Ravennae est et magno congiario | 15 |
| donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. | |
| Tui politici libri omnibus vigent. |