| M. CICERO S. D. C. CURIONI | |
| Rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo | 2.3.1.1 |
| nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam | |
| te absente fieri quod tibi, cum venisses, non esset integrum. | |
| equidem <quid> sentiam aut scribam ad te postea pluribus | |
| aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque | 5 |
| contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam | |
| sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum | |
| relinquam quid senserim, ut, si quando, quod nolim, | |
| displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum | |
| recordari. brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum | 10 |
| tuum reditum incidere ut iis bonis quae tibi natura, studio, | |
| fortuna data sunt facilius omnia quae sunt amplissima in re | |
| publica consequi possis quam muneribus. quorum neque | |
| facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non | |
| virtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus | 15 |
| sit. | |
| Sed aliter atque ostenderam facio qui ingrediar ad | 2.1 |
| explicandam rationem sententiae meae; qua re omnem hanc | |
| disputationem in adventum tuum differo. summa <te> scito | |
| in exspectatione esse eaque a te exspectari quae a summa | |
| virtute summoque ingenio exspectanda sunt. ad quae si es, | 5 |
| ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque | |
| muneribus et nos amicos et civis tuos universos et rem publi- | |
| cam adficies. illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem | |
| neque iucundiorem esse quemquam. |