| parte priore 53 | |
| CICERO S. D. C. CURIONI | |
| Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud | 2.4.1.1 |
| certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores | |
| faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut | |
| ipsorum interesset. huius generis litteras a me profecto non | |
| exspectas. tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores | 5 |
| et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. reliqua | |
| sunt epistularum genera duo, quae me magno opere | |
| delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et | |
| grave. utro me minus deceat uti non intellego. iocerne tecum | |
| per litteras? civem mehercule non puto esse, qui temporibus | 10 |
| his ridere possit. an gravius aliquid scribam? quid est quod | |
| possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re | |
| publica? atqui in hoc genere haec mea causa est ut <neque | |
| ea quae sentio audeam> neque ea quae non sentio velim | |
| scribere. | 15 |
| Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argu- | 2.1 |
| mentum relictum est, utar ea clausula qua soleo teque ad | |
| studium summae laudis cohortabor. est enim tibi gravis | |
| adversaria constituta et parata incredibilis quaedam exspec- | |
| tatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, | 5 |
| quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes | |
| comparantur, in iis esse laborandum. in hanc sententiam | |
| scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse | |
| confiderem. et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi | |
| tui causa sed testificandi amoris mei. | 10 |