| CICERO S. D. C. CURIONI | |
| Haec negotia quo modo se habeant, epistula ne <ad te> | 2.5.1.1 |
| quidem narrare audeo. tibi, etsi ubicumque es, ut scripsi ad | |
| te ante, in eadem es navi, tamen quod abes gratulor, vel quia | |
| non vides ea quae nos vel quod excelso et illustri loco sita est | |
| laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu; | 5 |
| quae ad nos nec obscuro nec vario sermone sed et clarissima | |
| et una omnium voce perfertur. | |
| Unum illud nescio gratulerne tibi an timeam, quod | 2.1 |
| mirabilis est exspectatio reditus tui; non quo verear ne tua | |
| virtus opinioni hominum non respondeat, sed mehercule ne, | |
| cum veneris, non habeas iam quod cures; ita sunt omnia | |
| debilitata iam <et> prope exstincta. sed haec ipsa nescio | 5 |
| rectene sint litteris commissa. quare cetera cognosces ex aliis. | |
| tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive | |
| desperas, ea para, meditare, cogita quae esse in eo civi ac | |
| viro debent qui sit rem publicam adflictam et oppressam | |
| miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem | 10 |
| et libertatem vindicaturus. |