| Quint. 53(?) | |
| M. CICERO S. D. C. CURIONI | |
| Nondum erat auditum te ad Italiam adventare cum Sex. | 2.6.1.1 |
| Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris misi. | |
| sed tamen, cum appropinquare tuus adventus putaretur et | |
| te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, | |
| magnitudo rei fecit ut non vereremur ne nimis cito mitte- | 5 |
| remus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno | |
| opere vellemus. | |
| Ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta quanta | |
| magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, | |
| verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, | 10 |
| contenderem. grave est enim homini pudenti petere aliquid | |
| magnum ab eo de quo se bene meritum putet, ne id quod | |
| petat exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam | |
| benefici loco numerare videatur. sed quia tua in me [vel] | 2.1 |
| nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima | |
| et maxima beneficia exstiterunt estque animi ingenui, cui | |
| multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi | |
| id a te per litteras petere quod mihi omnium esset maximum | 5 |
| maximeque necessarium. neque enim sum veritus ne sustinere | |
| tua in me vel innumerabilia <officia> non possem, cum | |
| praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam quam non | |
| vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando | |
| cumulare atque illustrare posset. | 10 |
| Ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, | 3.1 |
| cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu | |
| fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed | |
| etiam pietatis laudem debere quaerere. neque vero cuiquam | |
| salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto | 5 |
| quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse | |
| decrevi. huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse | |
| intellego ut nihil sit praeterea nobis requirendum. habemus | |
| haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu | |
| propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac | 10 |
| multitudinis propter magnificentiam munerum liberalita- | |
| temque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia | |
| propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel | |
| diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at | |
| probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse | 15 |
| etiam gratiosam. dux nobis et auctor opus est et eorum | 4.1 |
| ventorum quos proposui moderator quidam et quasi | |
| gubernator. qui si ex omnibus unus optandus esset, quem | |
| tecum conferre possemus non haberemus. | |
| Quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum | 5 |
| vel ex hoc ipso quod tam vehementer de Milone laborem | |
| existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, | |
| hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic | |
| meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium | |
| dices. de ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris | 10 |
| animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si | |
| complecti hominem volueris, habiturum esse neminem. mihi | |
| vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem | |
| te facile agnoscam fuisse in laude mea qui fueris in salute. | |
| Ego, ni te videre scirem qua mente haec scriberem, | 5.1 |
| quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset in hac | |
| petitione Milonis omni non modo contentione sed etiam | |
| dimicatione elaborandum, plura scriberem. nunc tibi omnem | |
| rem atque causam meque totum commendo atque trado. | 5 |
| unum hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene | |
| plus tibi quam ipsi Miloni debiturum. non enim mihi tam | |
| mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, | |
| quam pietas erit in referenda gratia iucunda. eam autem | |
| unius tuo studio me adsequi posse confido. | 10 |