| xii Kal. Ian. 51(?) in castris ad Pindenissum(?) | |
| M. CICERO IMP. S. D. C. CURIONI TR. PL. | |
| Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla | 2.7.1.1 |
| neglegentia praetermissa est. longe enim absum, audio sero. | |
| sed tibi et gratulor et ut sempiternae laudi tibi sit iste | |
| tribunatus exopto, teque hortor ut omnia gubernes et | |
| moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia. | 5 |
| nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam | |
| labere si te audies. non scribo hoc temere. cui scribam video. | |
| novi animum, novi consilium tuum. non vereor ne quid | |
| timide, ne quid stulte facias si ea defendes quae ipse recta | |
| esse senties. | 10 |
| Quod <in> rei publicae tempus non incideris sed veneris | 2.1 |
| (iudicio enim tuo, non casu, in ipsum discrimen rerum | |
| contulisti tribunatum tuum), profecto vides. quanta vis in | |
| re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam | |
| incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid | 5 |
| insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. | |
| sed amabo te, cura et cogita[tioni]—nihil novi, sed illud | |
| idem quod initio scripsi. tecum loquere, [et] te adhibe in | |
| consilium, te audi, tibi obtempera. alteri qui melius consilium | |
| dare possit quam tu non facile inveniri potest; tibi vero ipsi | 10 |
| certe nemo melius dabit. di immortales! cur ego absum vel | |
| spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister | |
| consiliorum? tametsi hoc minime tibi deest; sed tamen | |
| efficeret magnitudo et vis amoris mei consilio te ut possem | |
| iuvare. | 15 |
| Scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram | 3.1 |
| missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et | |
| ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius | |
| aestatis res gestas ad senatum perscriberem. de sacerdotio tuo | |
| quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque | 5 |
| causa cognosces ex iis litteris quas Thrasoni, liberto tuo, dedi. | |
| Te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia | 4.1 |
| meaque item in te singulari rogo atque oro ne patiare | |
| quicquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis | |
| prorogari. praesens tecum egi, cum te tribunum pl. isto anno | |
| fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum | 5 |
| quasi a senatore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosis- | |
| simo, nunc a tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut | |
| decernatur aliquid novi, quod solet esse difficilius, sed ut ne | |
| quid novi decernatur, ut et senati consultum et leges defendas, | |
| eaque mihi condicio maneat qua profectus sum. hoc te | 10 |
| vehementer etiam atque etiam rogo. |