| prid. Non. Quint. 51 Athenis | |
| M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO | |
| Quid? tu me hoc tibi mandasse existimas ut mihi gladiatorum | 2.8.1.1 |
| compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem | |
| mitteres et ea quae nobis cum Romae sumus narrare nemo | |
| audeat? vide quantum tibi meo iudicio tribuam (nec | |
| mehercule iniuria; πολιτικώτερον enim te adhuc neminem | 5 |
| cognovi): ne illa quidem curo mihi scribas quae maximis in | |
| rebus rei publicae geruntur cottidie, nisi quid ad me ipsum | |
| pertinebit. scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa | |
| etiam ipse rumor. qua re ego nec praeterita nec praesentia | |
| abs te sed, ut ab homine longe in posterum prospiciente, | 10 |
| futura exspecto, ut ex tuis litteris, cum formam rei publicae | |
| viderim, quale aedificium futurum sit scire possim. neque | 2.1 |
| tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod | |
| tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque | |
| ego, qui cum Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de | |
| re publica sermonibus versatus sum. quae nec possunt scribi | 5 |
| nec scribenda sunt; tantum habeto, civem egregium esse | |
| Pompeium et ad omnia quae providenda sunt in re publica | |
| et animo et consilio paratum. qua re da te homini; com- | |
| plectetur, mihi crede. iam idem illi et boni et mali cives | |
| videntur qui nobis videri solent. | 10 |
| Ego, cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque | 3.1 |
| mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde prid. Non. | |
| Quint., cum hoc ad te litterarum dedi. tibi cum omnia mea | |
| commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne | |
| tempus nobis provinciae prorogetur. in eo mihi sunt omnia. | 5 |
| quod quando et quo modo et per quos agendum sit, tu | |
| optime constitues. |