| a. d. viii Id. Oct.(?) in castris Mopsuhestiae(?) | |
| M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO AEDILI | |
| CURULI DESIGNATO | |
| Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum | 2.9.1.1 |
| etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea sed | |
| ignoratione rerum omnium. in iis enim sum locis quo et | |
| propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime | |
| omnia perferuntur. et cum gratulor tum vero quibus verbis | 5 |
| tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis ut dederis | |
| nobis, quem ad modum scripseras ad me, quod semper | |
| ridere possemus. itaque, cum primum audivi, ego ille ipse | |
| factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis | |
| quos ille [i]actitat. difficile est loqui; te autem contemplans | 2.1 |
| absentem et quasi tecum coram loquerer | |
| 'non edepol quantam rem egeris neque quantum facinus | |
| feceris . . . ' | |
| quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me | 5 |
| ad illud: | |
| 'incredibile hoc factu<m> obicitur.' | |
| repente vero incessi 'omnibus laetitiis <laetus>.' in quo cum | |
| obiurgarer quod nimio gaudio paene desiperem, ita me | |
| defendebam: | 10 |
| 'ego voluptatem animi nimiam . . . ' | |
| quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille. | |
| Sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te cum | 3.1 |
| primum ero aliquid nactus oti. te vero, mi Rufe, diligo, quem | |
| mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem | |
| non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos | |
| partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret. | 5 |