| a. d. xvii Kal. Dec. 51 in castris ad Pindenissum | |
| M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI | |
| DESIGNATO | |
| Tu vide quam ad me litterae non perferantur! non enim | 2.10.1.1 |
| possum adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas | |
| putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratu- | |
| lationis, de te quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim | |
| sum) quod non putaram. atqui sic habeto, nullam me | 5 |
| epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara quae | |
| me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas | |
| litteras. equidem numquam domum misi unam epistulam | |
| quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam | |
| nec carius. | 10 |
| Sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. ut optasti, ita | 2.1 |
| est. velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti quod | |
| esset ad laureolam satis; Parthos times quia diffidis copiis | |
| nostris. ergo ita accidit. nam Parthico bello nuntiato locorum | |
| quibusdam angustiis et na<tu>ra montium fretus ad Amanum | 5 |
| exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam | |
| auctoritate apud eos qui me non norant nominis nostri. | |
| multum est enim in his locis: 'hicine est ille qui urbem . . . ? | |
| quem senatus . . . ?' nosti cetera. cum venissem ad Amanum, | |
| qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum | 10 |
| divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, | |
| feliciter ab Antiochea hostem reiecerat, Bibulus provinciam | |
| acceperat. | |
| Interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis | 3.1 |
| sempiternos. multi occisi, capti, reliqui dissipati. castella | |
| munita improviso adventu capta et incensa. ita victoria iusta | |
| imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te | |
| audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse | 5 |
| superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae | |
| partem. ibi quintum et vicensimum iam diem aggeribus, | |
| vineis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pin- | |
| denissum, tantis opibus tantoque negotio ut mihi ad summam | |
| gloriam nihil desit nisi nomen oppidi. quod si, ut spero, | 10 |
| cepero, tum vero litteras publice mittam. haec ad te in | 4.1 |
| praesenti<a> scripsi ut sperares te adsequi id quod optasses. | |
| Sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum | |
| satis felicem; ea quae sequitur magno est in timore. qua | |
| re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id | 5 |
| erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud quod facile | |
| est, ne quid mihi temporis prorogetur. de re publica ex tuis | |
| litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura | |
| magis exspecto. qua re ut ad me omnia quam diligentissime | |
| perscribas te vehementer rogo. | 10 |