| prid. Non. Apr. 50 Laodiceae | |
| M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI | |
| Putaresne umquam accidere posse ut mihi verba deessent, | 2.11.1.1 |
| neque solum ista vestra oratoria sed haec etiam levia nostra- | |
| tia? desunt autem propter hanc causam quod mirifice sum | |
| sollicitus quidnam de provinciis decernatur. mirum me | |
| desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis | 5 |
| tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam | |
| consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna | |
| metuenda sit vel quia totum negotium non est dignum | |
| viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et | |
| possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod | 10 |
| videmur effugere si ad constitutam diem decedemus. | |
| De pantheris per eos qui venari solent agitur mandatu meo | 2.1 |
| diligenter. sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde aiunt | |
| queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi | |
| sibi fiat. itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra | |
| provincia decedere. sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. | 5 |
| quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane nesciebamus. | |
| mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. ipse dies me | |
| admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. tu velim | |
| ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime | |
| perscribas; ea enim certissima putabo quae ex te cognoro. | 10 |