| c. v Kal. Quint. 50 in castris ad Pyramum(?) | |
| M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI | |
| Sollicitus equidem eram de rebus urbanis. ita tumultuosae | 2.12.1.1 |
| contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur; nam | |
| citeriora nondum audieramus. sed tamen nihil me magis | |
| sollicitabat quam in his molestiis non me, si quae ridenda | |
| essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo | 5 |
| scribere. illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus | |
| habere tuarum litterarum. qua re, etsi, cum tu haec leges, | |
| ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim | |
| sint tuae litterae quae me erudiant de omni re publica, ne | |
| hospes plane veniam. hoc melius quam tu facere nemo | 10 |
| potest. | |
| Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone | 2.1 |
| Pessinunte<m> discessit. iter habebant <ad> Adiatorigem, | |
| quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant. | |
| Urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive! omnis | |
| peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et | 5 |
| sordida est iis quorum industria Romae potest illustris esse. | |
| quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! | |
| cum una mehercule ambulatiuncula atque uno sermone | |
| nostro omnis fructus provinciae non confero. spero me | 3.1 |
| integritatis laudem consecutum: non erat minor ex con- | |
| temnenda quam est ex conservata provincia. spem triumphi | |
| inicis: satis gloriose triumpharem, non essem quidem tam | |
| diu in desiderio rerum mihi carissimarum. sed, ut spero, | 5 |
| propediem te videbo. tu mihi obviam mitte epistulas te | |
| dignas. |