| in. Mai. 50 Laodiceae | |
| M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI | |
| Raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur) sed | 2.13.1.1 |
| suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam, quam | |
| prudentis, quam multi et offici et consili! etsi omnia sic | |
| constitueram mihi agenda ut tu admonebas, tamen con- | |
| firmantur nostra consilia cum sentimus prudentibus fideli- | 5 |
| terque suadentibus idem videri. | |
| Ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo | 2.1 |
| meque ab eo diligi statim coeptum esse ut simultatem | |
| deposuimus sensi. nam et honorificus in me consul fuit et | |
| suavis amicus et studiosus studiorum etiam meorum. mea | |
| vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam κωμικὸς | 5 |
| μάρτυς, ut opinor, accedit Phania; et mehercule etiam pluris | |
| eum feci quod te amari ab eo sensi. iam me Pompei totum | |
| esse scis, Brutum a me amari intellegis. quid est causae cur | |
| mihi non in optatis sit complecti hominem florentem aetate, | |
| opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis, adfinibus, | 10 |
| amicis, collegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et | |
| scientia studiosum mei? haec eo pluribus scripsi quod <non> | |
| nihil significabant tuae litterae subdubitare qua essem erga | |
| illum voluntate. credo te audisse aliquid. falsum est, mihi | |
| crede, si quid audisti. genus institutorum et rationum | 15 |
| mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius | |
| administratione provinciae. ex eo quidam suspicati fortasse | |
| sunt animorum contentione, non opinionum dissensione, me | |
| ab eo discrepare. nihil autem feci umquam neque dixi quod | |
| contra illius existimationem esse vellem; post hoc negotium | 20 |
| autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro | |
| illius periculo praebeo. | |
| Erat in eadem epistula 'veternus civitatis.' gaudebam sane | 3.1 |
| et congelasse nostrum amicum laetabar otio. extrema pagella | |
| pupugit me tuo chirographo. quid ais? Caesarem nunc | |
| defendit Curio? qui<s> hoc putaret, praeter me? nam, ita | |
| vivam, putavi. di immortales, quam ego risum nostrum | 5 |
| desidero! | |
| Mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem confe<ce>ram, | |
| civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri | |
| reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, sum- | |
| mis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Non. | 10 |
| Mai. et, cum prima aestiva attigissem militemque collocassem, | |
| decedere ex senatus consulto. cupio te aedilem videre miroque | |
| desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis. |