| med. Mart.(?) 50 | |
| M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI | |
| M. Fabio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime | 2.14.1.1 |
| utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium | |
| eius summamque doctrinam tum propter singularem | |
| modestiam. eius negotium sic velim suscipias ut si esset res | |
| mea. novi ego vos magnos patronos; hominem occidat | 5 |
| oportet qui vestra opera uti velit. sed in hoc homine nullam | |
| accipio excusationem. omnia relinques, si me amabis, cum | |
| tua opera Fabius uti volet. | |
| Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, in | |
| primisque quid agas scire cupio. nam iam diu propter hiemis | 10 |
| magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur. |